Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. VII. 
243 
qua apud Dioscoridem lib. 5. cap. 94. & Serapionem 
qui omnium quos legi, diligentissime de ea rescripsit cap. 
368. EADEM RATIONE LAMEL¬ 
LAS AEREAS COLLOCANTES EF¬ 
FICIVNT AERVGINEM. Si aeris laminas 
aut massas in dolio su per sarmenta aceto acerrimo asper¬ 
sa composu eris, vt nullum sit spiramentum, decimo die vbi 
dolium aperueris aeruginem inuenies. Fit & laminis aereis 
su pra acetum suspensis in cadis, ne attingant, post totidem 
dies rasis. Alii delimatam aeris scobem aceto spargunt, 
versantque spathis saepius die, donec absumatur, eandem 
scobem alii in mortariis aereis ex aceto terunt. Reliquos 
modos quibus fit aerugo scribunt Dioscorides lib. 5. cap. 
82. & Plin. lib. 34. cap.ii. CERVSSA CVM 
IN FORNACE COQVITVR, MV. 
TATO COLORE AD IGNIS IN. 
CENDIVM EFFICITVR SANDA¬ 
RACHA. Sandaracha est duplex. Fossitia colore 
Cinnabaris, diximus id esse quod a vulgo arsenicon rubrum 
vocaretur. Alia est factitia, cerussa in fornace cremata. 
Errant Arabes Serapion, Albugerig, Bedigoras, Mesa¬ 
rugie, Aben mesu ai, Abix, Atabati, Rasis, Isaac eben 
amram, & caeteri, aut fortasse eorum interpretes, qui 
putant Sandaracham esse nostrum Vernicem, ci hic sit Iu¬ 
niperi gummi. 
CAP. XIII. 
D AVTEM EXCIPITVR 
EXCONCHYLIO MARINO, 
EQVO PVRPVRA INFI¬ 
CITVR. Conchylium vt interpreter simpliciter di¬ 
Q ii
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer