Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. VII 
237 
co qua ratione ex detrita aurata veste aurum colligi possit. 
Ex inauratis metallis quomodo id fieri queat tradit Van¬ 
nocius Biringucius lib. pyrotechmae. 9. cap. 10. 
CAP. NONVM. 
EVERTAR NVNC AD MI¬ 
r 
NII TEMPERATVRAM. Di¬ 
uersum est hoc a Minio Dioscoridis. Nam lib. 
S. cap. 100. scribit ex quodam lapide argenteae arenae 
mixto temperari. In esquiliis, vinea hodie Ioannis Gadi, 
& ei proxima, sunt reliquiae, vt suspicantur aureae domus 
Neronis, ego verò Palatii Titi esse, potius dixerim, in his 
elegantissima cernitur pictura, quam cum admirarer edaci 
tempori non cessisse, sed ita obluctatam esse, vt recens in¬ 
dutii videantur colores, eorum praeter alios dici vix queat 
quantum nobis arriserunt duo nostro saeculo non imitabiles 
luculente & temperanter rubens vnus, alter laete virentis 
segetis modo. Illum nisi Minium esse, hunc nisi Chryso¬ 
collam, adduci non possum vt credam. TVNC CE¬ 
RAM PVNICAM IGNI LIQ VE¬ 
FACTAM. Idest candidam ceram. Quo autem 
fiat modo scribit Plin. lib. 21. cap. 14. Ventilatur (in¬ 
quit) sub dio saepius cera fulua, deinde feruet in aqua 
marina ex alto petita addito nitro, inde ligulis eligunt flo¬ 
rem, idest candidissima quaeque, trasfunduntque in vas, quod 
exiguu marinae habeat frigide, & rursus materiam deco¬ 
coquut separatim, à hinc vas ipsum refrigerant, & cum 
haec ter fecere, iuncea crate sub Diuo si cco Sole, Lunaque, 
hoc enim candorem facit, si sic siccatur, & ne liquefaciat
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer