Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. 
230 
Episcenos vt lib. 5. cap. 7. dicitur quod su pra Scepam 
extruitur, idest columnationum siue contignationum ordi¬ 
nes. IN QVA THOLI. Tholos, quorum men¬ 
tio facka est lib. 4. cap. 7. (sed hoc omiseramus quod pro¬ 
prium erat eius loci) intelligimus erectiores testudines 
templis addi solitas, quas Itali tribunas vocant. Eae fiunt 
aut rectangulae, aut ad hemicycli ducuntur ambitum. 
ACCEDIT HVC CHRYSOCOL. 
LA. Chrysocolla vtuntur Aurifices ad glutinando fer¬ 
ruminandoque auro, Boracem vocantes, eam Venetus vi¬ 
dimus quadruplici coloris differentia, albam, luteam, vi¬ 
ridem, & nigricantem. Quanquam scribit Plin. lib. 3 3. 
cap. S. ei colorem esse herbae segetis laete virentis, esseque 
humorem in puteorum scrobibus per venam auri defluen¬ 
tem, crassescente limo rigoribus hybernis vsque in duritia 
pumicis. Laudatiorem in aerariis metallis, proximam in 
argentariis fieri. Inueniri & in plumbariis, vilissimam 
aurariam, pingi etiam antequam pingat, lege reliqua. 
OSTRVM. Purpuram vt infra cap 13. AR. 
MENIVM. Armenius lapis Dioscoridi lib. S. cap. 
96. cerulei coloris est, Plin. lib. 3 S. cap. 6. viridis com 
municato colore cum ceruleo. VTA DOMINO, 
NON A REDEMPTORE REPRAE¬ 
SENTENTVR. Idest qui recipit extruendam 
& inducendam domum, cogi non potest lege, in pingenao 
yti chrysocolla, ostro & armenio, quandoquidem id genus 
colores praeciosiores sunt, quam vt inter reliquos haberi 
debeant nisi id pactus sis. Plin. lib. 3 5. cap. 6. floriaos 
colores dicit esse quos dominus pingenti praestat, Miniu, 
Armenium, Cinnabarim, Chrysocollam, indicum, & Pur¬ 
purissim.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer