IN LIB. VII.
227
gulae praeterea Vitruuio sunt testae latiores quibus non
tam ad structuram vtimur, quam ad pauimenta & alia
opera, in quibus tegendi vsum praebent. QVARVM
INTERIORES PARTES CVRIO¬
SIVS PICENTVR. Pice liquata inungantur
oblinatur ue. NEC MEGALOGRAPHIA.
Megalographiam interpretor picturam magni sumptus,
& magnarum personarum aut rerum deformatricem atque
figuratricem, vti Deorum, pugnarum, fabularum, vt proxi
mo cap. sequenti. Eo modo dixit Plinius lib. 35. cap. 10.
Rhyparographon, sordidarum atque humilium rerum picto¬
rem. NEC CAMERARVM CORO¬
NARIO OPERE SVBTILIS OR¬
NATVS. Hoc iam monuit proximo tertio capitulo.
ET SOLO FISTVCATO INDVCI¬
TVR. Idest solo palato, alias significabit pauito fistu¬
ca aut vectibus. DEINDE CONGESTIS
ET SPISSE CALCATIS CARBO¬
NIBVS. Hoc scribunt Plinius lib. 36. cap. 25. &
Palladius lib. 1. cap. 9. ET SVMMO LI¬
BRAMENTO COTE DESPVMA¬
TO. Idest leuigato, absterso. Plinius dicto capite, di¬
cit despumare, & paulopost. Cote depolitum, interpre¬
tans illud despumare. ET QQ VOD POCV,
LIS ET SPVTISMATIS EFFVN¬
DITVR. Idest sputis & excreationibus, quae a Grae
cis u &am n dicuntur. Iuuenali¬
Satyra.ii.posteriore vsus est, nam ita vt legatur placet
magis, quàm vt aliis visum est, poedemate. Qui Lacae¬
demonium (inquit) pitysmate lubricat orbem, pro annulo.
P ii