226 GVL. PHIL, ANNOT.
TVE FIGANTVR. Clauos muscarios inter¬
pretor qui sant vmbellati, idest capitibus latioribus, &
expassis in orbem cacuminibus, quomodo vmbellatos fae¬
niculi, sambuci, & anisi dicimus flores. Nam quae Dio¬.
scorides dicit , idest comas & vmbellas, Plin¬
lib. 12. cap. 2 6. vocat muscaria, semine (inquit) in mu¬
scaris pendente. Sunt & alii claui vncinati, idest non cir¬
culatis capitibus, sed qui pro vmbella vncum habent, Vn¬
cinos Vitruu. lib. S. cap. 10. appellat. ITERVM
LVTO INDVTO. Scribendum inducto. Est
autem inducere, tectorium addere. Inducutur calx, gypsum,
arenatum, marmoratum & similia trulla, colores & tera
penicillo. Dicuntur etiam decreta & scripta atque huiusmo¬
di, inducta, pro abolitis & obliteratis, quod atramento in¬
ducto deleantur.
CAP. QVARTVM.
ABENS NARES ADLOCVM
PATENTEM. Nares intelligit extre¬
b
mam perstructi canalis partem, qua egeritur
quiequid humoris conceptum est, idest ipsas canali fau¬
ces. BESSALIBVS LATERCVLIS
PILAE SVBSTRVANTVR. Idest octo
pollicum. DEINDE INSVPER ERE¬
CTEE HAMATAE TEGVLAE. Hamata
ad differentiam earum quas lib. S. cap. 10. dixit sine mar
ginibus. Sunt enim tegularum aliquae planae, sunt & in
canaliculi modum ductae, Aliae habent margines vtrinue
extantes, caetera planae, eas hoc loco vocat hamatas. Te¬
gulae