IN LIB. VII.
225
vitro, aut inductis crustis puris, vel pictis, aut caelatis
idest albario opere, vel marmorato, no insignitis, nec aspe
ris, aut contra, insignito albario, marmorato ue, nos nisi
fallor anaglyphicum opus dicere possumus cum exta¬
bit, si cut diaglyphicum quando introrsus fiet impressio.
Admiscuerunt et incrustationibus conchas, potissimi fon¬
tium fornicibus, quod genus videtur in villa Ciceronis ad
Formias Campaniae oppidum, intersparsis purpuris, pelo¬
ridibus & aliis conchis. Et Romae aliquot locis. Id quod
recentiores imitati sunt non infeliciter. IPSAQVE
TECTORIA ABACORVM ET SPE¬
CVLORVM DIVISIONIBVS. Aba¬
cus auctore Capella lib. Geometriae, res est depingendis
designandisque opportuna formis. ET SPECV.
LORVM DIVISIONIBVS. Neque enim
vlla specula reddut certiores imagines, quam huiusmodi
expolita tectoria, aut leuigatae marmoreae crustae, ad quam
rem vidimus Venetiis & Romae Smirillo & Tripolea
vti, vt nos docemus libro de polituris. Specula aut fieri
solere ex stanno, & postea argentea, tradit Plinius lib.
33.cap.9. SIN AVTEM IN CRATI¬
CIIS TECTORIA ERVNT FA¬
CIENDA. Craticii parietes fiunt ex directis &
transuersis lignis, aut cannis potius intextis in cratis mo¬
dum vt lib. 2. cap. 8. A Papiniano lib. Pandect. 17.
pro socio, ex Mela, dicitur paries concraticius, idest cra¬
ticius inter duos communis, idest qui inter duos confines
struitur & quasi intergeritur, vnde intergerinum appel¬
lant, Plimus lib. 3 5. cap. 15. & Sextus Pompeius.
CLAVIS MVSCARIIS PERPE¬