GVL. PHIL. ANNOT.
224
extremis Schema habentes trigoni deformabunt norman
emendatam. CVM AB ARENA PRAE¬
TER TRVLLISSATIONEM NON
MINVS TRIBVS CORIIS EVE¬
RIT DEFORMATVM. Palladius lib. 1.
cap. 15. hunc locum ita imitatur. Parietum tectura sic
fiet fortis & nitida. Primo trullis frequentetur inductio.
Cum siccari coeperit iterum inducatur, ac tertio, post hiec
tria coria, ex marmoreo grano cooperiatur ad trullam, quae
inductio antè tandiu subi genda est, vt rutrum quo calx
subigitur, mundum leuenus. Haec quoque marmorei gra¬
m inductio, cum siccari coeperit, aliud corium subtilius
oportet imponi, sic & soliditatem custodiet & nitorem.
TRIBVS CORIIS FVERIT DE¬
FORMATVM. Corium etiam pro ductu & di¬
rectione tectorii atque pauimenti dixit M. Cato cap. 18.
dere rustica. VTI CVM SVBIGITVR
NON HAEREAT AD RVTRVM.
Contra in albario operè censendum docet Plin. lib. 36.
cap. 23. SED ETIAM MORTARIO
COLLOCATO. Pro loco mortarium dixit vbi adnitente
certatim hominum multitudine, materia pinsitur & subigi¬
tur. ITAQVE PARIETIBVS VETERIBVS
NONNVLLI CRVSTAS EXCI¬
DENTES. Tectorium tanta fuit apud antiquos cras¬
situdo, vt exectis logistae idest algoristae in supputationi¬
bus suis pro mensulis & tabulis deformatoriis vterentur.
Porrò illud admonendum puto, vsos esse antiquos ad pa¬
rietum tectoria, sectis in quadrata, tabulas, sexangula, tri¬
quetra, mai moribus, alabastrite, & id genus lapidibus, amp;
vitro,