Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. VII. LONGITVDINEM VNA CRAS-
SITVDINE ALLIGATIONIBVS
TEMPERENTVR. Lego & mataxæ & to-
micæ, vt ſit mataxa reſtis ſiue funiculi ſpecies. Iſidorus
lib. 19. cap 29. dictam existimat à circuitu filorum, à
meta, vel quòd transferatur, quaſi metaxam. Aquitani
madaiſſam, Hetrures, Romani, & penè vniuerſa Italia
mataſſam vocant. μέ{τα}ξα Græcis dicitur ſericum, qua
in ſignificatione opinor vſurpatum ab Arcadio & Hono-
rio lib. 11. Cod. de muricilegulis. Vnde metax arii Iusti-
niano lib. 8. Cod. de pigno. et hypothecis. meminit et me-
taxæ Martianus Iuriſcon. lib. 39. Pandect. eodẽ titulo. Aetius & Actuarius medici, bombicum vermium vellus
antequam cortinam experiatur, idest vt vulgo dicũt ſeri-
cum crudum, Cataxam dicunt, luxata & inducenda di-
ctione pro mataxa ſiue metaxa, vtcun Cataxam agno-
uit Ruellius lib. de ſtirp. 2. Adeopertinax in illis Au-
ctoribus mendum irrepſerat. Mattæ autem dicuntur Sto-
reæ, quo vtitur Ouidius Faſtorum libro ſexto.

At dominus diſcedite ait, plauſtro morantes
Sustulit, in plauſtro ſcirpea matta fuit.

ET HÆ AD ASSERES (VTI SV-
PRASCRIPTVM EST) TOMICÆ
RELIGENTVR. Nuſquam legi tomicam pri-
ma inflexione quod meminerim, niſi his locis, et apud Pli-
nium lib. 17. cap. 10. CVLTELLIQ VE
LIGNEI IN EAS CONFIGANTVR. Sunt vericula quibus transfiguntur tomices veluti ſpa-
thellæ. IMVM COELVM EARVM
TRVLLISSETVR. Ideſt gypſo inducatur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer