Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. VII. fecibus, amurca, retrimento olei, ſunt enim fraces olearum
carnes, & inde feces auct. Plinio lib. 15. cap. 6. TE-
GVLÆ BIPEDALES INTER SE
COAGMENTATÆ, & c. Hunc locum ita eſt
imitatus Palladius lib. 6. cap. ii. Tunc antequam rudus
ſiccetur, bipedas (intellige tegulas) quæ per omnia late-
ra canaliculos habeát digitales, iungemus, ita vt calce vi-
ua ex oleo temperata, bipedarum canales, qui inter ſe có-
nectendi ſunt, impleantur, & earum coniunctione rudus
omne cooperiatur, nam ſiccata omnis materia vnum cor-
pus efficiet, & nullũ tráſmittet humorem. ET VIR-
GIS CÆDENDO SVBIGATVR. Frequenter bacillis rudibús ue verberádo denſetur. SI-
VE EX TESSERA GRANDI, SIVE
EX SPICA TESTACEA STRVAN-
TVR. Spicatorum testaceorum meminit Plinius lib. 36. cap. 25. fit autem paui-
mentum ſpicatum testaceum,
laterculis coctilibus iunctis & in latus proclinatis adſpicarum
imitationem, vulgus vocat pi-
ſcis ſpinam. Romæ in co paui-
menti antiqui genere, viſuntur
laterculi craſſi digitũ vnum, lati
tres, longiſex. Sunt & longi di-
gitos quatuor, craſſi vnum, lati
duos. Mille ſunt aliœ in Baſili-
cis, pauimentorũ ſpecies ex mar
moris omni genere, Iaſpide, Por
phyrite quorum materiem longo interuallo ſuperat opus,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer