Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. VII. 
209 
set Cassiodorus, variarum lib. 7. eius verba sunt haec. 
Ferunt prisci saeculi narratores, fabricarum, septem tantum 
terris attributa miracula, Ephesi Dianae templum, Re¬ 
gis Mausoli pulcherrimum monumentum, a quo & Mau¬ 
solea dicta sunt, Rhodi solis aeneum signum, quod Colos¬ 
sus vocatur, Iouis Olympici simulachrum, quod Phidias 
primus artificum, summa elegantia, ebore auroque forma¬ 
uit, Cyri Medorum Regis domus, qua Memnon arte pro¬ 
diga, illigatis auro lapidibus fabricauit, Babyloniae muri, 
quos Semiramis Regina, latere cocto, sulphure, ferroque con¬ 
struxit, Pyramides in Agypto, quarum in suo Ratu se 
vmbra consumens, vltra constructionis spacia, nulla par¬ 
te respicitur. EVPRANOR. Scribo Eupbranor 
vt apud Plinium lib. 35. cap.ii. IN DEORVM, 
SESSIMONIO. Pro templis, quod non memini 
legere apud alium Auctorem. SED ETIAMA 
C.MVTIO, QVI MAGNA SCIEN. 
TIA CONFISVS, AEDES HONO: 
RIS ET VIRTVTIS MARIANAE 
CELLAE. Eius aedis mentio est lib. 3. cap. 1. et apud 
Plutarchum lib. de fortuna Romanorum. Marmorea ta¬ 
bula inuenta in via Flaminia indicat de manubiis Cimbri¬ 
cis & Teutonicis extructam. Fuit autem in ea Esquilini 
montis parte quae hodie Merulana pro Mariana 
vocatur. Illud verò praetermitti non debet, 
quod. D. Augustinus intellexit, nemi 
nem honoris templum ingredi 
sse, qui non sit 
prius vir 
tutis ingressus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer