Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. 
202 
duas distribuebant, nam in qua parte viri sine faemina¬ 
rum interpellationibus versabantur, eam andronitida ap¬ 
pellabant, vbi autem congruerent mulieres, gyneconiti¬ 
da vocabant. Gynaecium video eam fuisse partem in qua 
mulieres praecipuè lanificio & textrinae dabant operam. 
Vnde legimus apud Paulum Diaconum lib. 8. vbi de Nar¬ 
sete loquitur, ei Augustam quòd Eunuchus esset mandas¬ 
se vt cum puellis in Gynaecio lanarum pensa faceret diui¬ 
dere. Inde Valetinianus & Valens Imperatores lib.ii. 
Cod. de muricilegulis & gynaec. eos intelligunt gynae¬ 
ciarios qui foeminis mixti ea opera exercent. HA¬ 
BENTES LATIORA PERISTY¬ 
LIA. Dixi peristylium locum esse septum columnis. 
Addit Iulus Pollux lib. 1. cap. 8. dici & va 
quod sς a  pro eodem Craeci vsurpent, voca¬ 
ri autem secumdum Atticos o, quia ,  o¬ 
ρ idest latus significet. PARES SVNT 
QVATVOR PORTICISALTITV. 
DINIBVS. Scribendum porticus. VTI FA¬ 
CILITER IN EIS, TRICLINIIS 
QVATVOR STRATIS. Triclinium pro 
lecto discubitorio siue accubitorio dixit, vt Varro lib. de 
re rustica. 3. cap. 13. Erat locus celsus vbi Triclinio 
posito coenabamus. Et lib. 1. cap. 59. in quo quidam etiam 
Triclinium sternere solent coenandi causa. Alias signifi¬ 
cat conclaue, vt supra cap. S. Legi alicubi, nec succurrit 
locus, apud antiquos tres mensas fuisse vnde & Triclinium 
vocatum esset, Primam domini, vxoris liberorumque, se¬ 
cundam hospitum, tertiam seruorum & domesticorum. 
NOSTRI
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer