Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. AD SEPTENTRIONEM AVT A-
QVILONEM SPECTANTIA. Scri-
bit Varro rei ruſt. lib. 1. cap. 57. triticum condioporte-
re in granaria ſublimia, quæ perflentur vẽto ab exortu,
ac Septentrionũ regione, ad quæ nulla aura humida è pro-
pinquis locis aſpiret. Lege Columellam lib. 1. cap. 6. Plinium lib. 18. cap. 38. Palladium lib. 1. cap. 19. EQVILIA QVAM MAXIME IN
VILLA VBI LOCA CALIDISSI-
MA FVERINT, CONSTITVAN-
TVR. Equorũ ſtabula vult Palladius lib. 1. cap. 21. ita meridianas plagas reſpicere, vt non tamen egeant Se-
ptentrionis luminibus, quæ per hyemem clauſa nõ noceát,
per æſtatem patefacta refrigerent, Plancas habere robo-
reas ſuppoſitas cũstramine, vt iacentibus molle ſit, ſtan-
tibus durum. HORREA, FOENILIA,
FARRARIA, PISTRINA, EXTRA
VILLAM FA CIENDA VIDEN-
TVR, VT AB IGNIS PERICVLO
SINT VILLÆ TVTIORES. Hoc etiá
Palladius lib. 1 cap. 32. de fœnili, paleario, & lignario
admonet. LINEA TENDATVR AB
ALTITVDINE PARIETIS. Idest
funiculus, reſticula, qua in ſignificatione vtitur non ſemel. SIN AVTEM OFFICIENT TRA-
BES SEV LIMINIA. Scribendum limina,
pro ſuperliminaribus vt cap. vltimo huius libri. Et apud
Plinium lib. 36. cap. 14. Difficillime hoc contigit in li-
mine ipſo, quod foribus imponebat. Vnde Varro cap. 4. lib. 2. dere ruſtica, vocat limen inferius, vt diſcerne-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer