Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. VI. 
197 
CAP. OCTAVVM. 
VOD HI ALIIS OFFICIA 
PRAESTANT AMBIVNDO 
QVAE AB ALIIS AMBIVNT. 
Mediocris fortunae homines, quae ab humilioribus officia 
expectant, vt salutationes, ea maioribus praestant, ae qua 
re extat lepidissimum Martial. Epigram. in Maximi. lib. 2. 
Capto iuam (pudet heu) se à capto Maxime coenam 
Tucaptas alias, iam sumus ergopares 
Mane salutatum venio, tu diceris isse. 
Ante salutatum, iam sumus ergopares. 
Sum comes ipse tuus, tumidique anteambulo Regi, 
Tu comes alterius, iam su mus ergo pares, 
Esse sat est seruum, iam nolo vicarius esse 
Qui Rex est, Regem Maxime non habeat. 
IN AEDIBVS CRYPTEE. Cryptae dicun¬ 
tur fossae testudinatae subterraneae, aut concaua loca, & 
scrobes vbi triticum conditur. Nam vt scribit Varro lib. 
1. cap. 57. de re rustica, Quidam habent granaria sub 
terris vti speluncas quas vocant Siros. Alii vtuntur ad 
id, puteis. APOTHECAE. Sunt cellae vinariae, 
idest vbi vinu & seruatur & venditur. RVRI VE, 
RO PSEVDOVRBANIS STATIM 
PERISTYLIA. Villa, auctore Columella lib. 1. 
cap. 6. in treis diuiditur parteis, Vrbanam, rusticam, & 
fructuariam. Pseudourbana siue vrbana, ea villae est pars, 
quam sibi paterfamilias reseruat, Praetorium vocatur à 
Palladio lib. 1. cap. 8. et à Neratio Iuriscon. Pandect. 
lib. 8. de seruit. rustic. praediorum. Rustica pars, villici est 
amp; familiae, ibi sunt Bubilia, Equilia, Ouilia, Caprilia, 
N iii
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer