Volltext: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. VT INGENIO ET ACVMINE DE
SYMMETRIIS DETRACTIONES
AVT ADIECTIONES FIANT. Le-
ge quæ huc pertinent ſupra cap. 2. & lib. 5. cap. 7.

60. CAP. SEPTIMVM.

YBERNA TRICLINIA ET
h # BALNEARIA, OCCIDEN-
TEM HYBERNVM SPE-
CTENT. Triclinia, vt non eadem ſunt omnia, ſed
pro anni temporibus mutantur, ita varias cœli regiones
ſpectare debent. Æstiua ita obuerti debent vt excipiát
ſeptentrionem, Verna & Autumnalia, orientem, Hyber-
nis occidentem hybernum dari vult Vitruuins, aliis magis
placet meridianum Solem. ET PLVMARIO-
RVM TEXTRINÆ. Plumarios, ſunt qui à
pluma acu dictos putant, Alii à plumeis culcitris. Nos
existimamus eorum nomine intelligi qui tomento quodcũ-
que genus vestis aut straguli confarctum, inculcatum ue
acu pingunt. Eos noſtri à punctis punctores vocant. Nam
polymitarios diuerſos eſſe cẽſemus à plumariis, vtcunque
plumarii variis filis vtantur, ſunt illi quidem, vt existi-
mamus, textores qui in texendo liciis, idest filis diuerſo-
rum colorũ vtuntur. Certè. D. Hieronymus, Hermolaus,
et Egnatius, plumarios & polymitarios pro eiſdem
intelligunt, à liciorum multiplici varietate,
{μί}{το}ς, enim filum ſiue licium
ſignificat.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer