IN LIB. VII
195
omnino nomine intelli gamus, quas Salas plebeia voce vo¬
camus, à saltando, vt putat Baptista Albertus, quòd in
eis nuptiarum & conuiuiorum alacritas celebretur. CVR¬
VA LACVNARIA AD CIRCI¬
NVM DELVMBATA. Idest curua quide m
sed non ad perfectam rotundationem, humiliter conforni¬
cata. IMPONENDA CONTIGNA¬
TIO, SVPRA EAM COAXATIO.
Facta tignorum textura, sectiles tabulae (quae axes &
asses dicuntur) supra statuendae, & clauis configendae.
Qua autem sit materia ad coaxationem vtendum, doce¬
bit capite primo libri septimi.
CAP. SEXTVM.
4
CIQVOS GRAECI KYZH¬
a KINOL. вuииуoUς, idest Cy¬
zicenos, à Cyzico oppido Milesiorum in Pro¬
pontide, auctore Plinio cap. vltimo lib. 5. Fuit autem no¬
bile, Arce, moenibus portu, turribusque marmoreis, vt tra¬
dit Florus. VTI VIRIDIA DE TE¬
CTIS PER SPACIA FENESTRA.
RVM PERSPICIANTVR. Ea alii Vi¬
ridaria appellant, sunt autem loca virentibus arboribus
consita. Viridiarios Vlpianus Pand. lib. 33. de fundo
instructo, vocat praefectos curandis viridariis. Sed corri¬
gendus est (vt opinor) hic locus proque tectis legendum le¬
ctis, scilicet pro accubitoriis, è quibus coenantes spectare
syluas, platanones, pomaria, aut hortos per fenestrarum
loca posse tupiebat Vitruuius. TVM OPVS ERIT
N ii