IN LIB. I.
ET LIBRATIONVM. Idest libramenti,
quod perficitur libella instrumenti genere, quo ad regu¬
lam vniuersa quae in plano iacent coaequantur. PER
OPTICEN RECTE DVCVNTVR
A QVAVIS REGIONE LVMINA.
Optice perspectiua transfertur, de qua Gellius noctium
atticarum Lib. xvi. Cap. xiiii. Huc vero referri potest lo¬
cus Libri sexti Cap.ix. in quo docet quo pacto communium
parietum altitudini, aut angustiae loci, immittendo lumine
occurratur. Q uod sicui credibile erit spectasse Vitruuium
ad dispositionem, vt noxius aer vitetur, aut vt ad coeli
regionem directiones fiant, vt vsui et salubritati aedifi¬
cia idonea esse possint, quod tradit Lib. vi. Cap. vii. Id
vero sciat Physicorum atque Astrologorum placitis sci¬
tis ue præescribi. DIFFICILESQVE SYM
METRIARVM QVAESTIONES
GEOMETRICISRATIONIBVSET
METHODIS, INVENIVNTVR.
Sunt (inquit) quaedam Symmetriae, quae nisi per Arithme¬
ticen facile probari non possint. Nam plurima quae de
magnitudinibus per rationem geometricam traduntur
arithmeticis supputationibus apertius explicantur, aut cer
te multo facilius. Sicut, sunt quae nullis numeris efficere
ossis, sed gramicis rationibus, vt in quadrati parium la¬
teru duplicatione fieri scribit Lib.ix. QVAE CA¬
RYATIDES DICVNTVR. Caryatidum
idest statuarum muliebrium in columnis, meminit Pli.
Lib. xxxvi. Cap.v. DESIGNAVERVNT
EARVM IMAGINES ONERI FE¬
RVNDO, COLLOCATAS. Eiusmodi
A ii
A