GVL, PHIL. ANNOT.
tur, obelisci partes cum notis Aegyptiis, Nam Vergi¬
lius lectionem etiam ad picturam refert, Aneid. vi. his ver¬
bis, Quin protinus omnem perlegerent oculis. EV¬
THYGRAMMIETCIRCINITRA¬
DIT VSVM. Per Euthygramum intelligo regula,
quasi directilineam dicas. Nam ad regulam expeduntur
lineae rectae, vt circulus quaeque eius partem aliquam re¬
ferunt ad circinum. Quod significasse mihi visus est
cum inferius de Ichnographia loquens, circini & regulae
vsum continere dixit. Praeclarae eruditionis eximique
iudicii homo, Franciscus Priscianensis, monuit fieri potuis¬
se, vt pro circini scriptum fuerit cyclicis, vt legatur, eu¬
thygrammis & cyclicis tradit vsum, idest rettae circu¬
larisque lineae. Id vero existimauit, quod in caeteris di¬
sciplinis quae à Vitruuio percensentur numerando, qui¬
bus ornatum vult Architectum, animaduertit non eò
venisse, vt maxime necessaria, atque adeo vulgaria com¬
plecteretur. Non debui amici & docti viri conectu¬
ram negligere. Vocem vero Turbigrammi quae in an¬
tiquis aliquot exemplaribus inuenitur, ceu spuriam &
degenerem, omnino legitimarum numero eximimus &
reticimus. Lineis autem omnem Graphidos scientiam
perfici existimamus, iisque ex Heronis sententia, rectis
aut non rectis. Rectarum vna est ratio. Nam ex aequo
intra sua concluduntur puncta. Non rectarum (vt in¬
quit ille) aliae circulares, aliae obliquae, aliae inflexae.
Mathematicus Apollonius diuisit simplicius, in rectas,
circulares, & obliquas. Vt Parmenides dixerit figu¬
ram omnem esse aut rectam, aut circuncurrentem, aut
mixtam. Geminus, lineas in planas et solidas, partitus est.
ET