Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. dirent vnde eſſent digreſſi. Alioqui Diaulos Heroni ha-
bet in longitudinem pedes mille ducentos, Stadium verò
ſexcẽtos. Certe hoc loco Vitruuius {δί}{αυ}{λο}ν dicit quod
duorum ſtadiorum ambulationis habeat circuitionem. EPHOEBEVM IN MEDIO. Ita appella-
tur locus vbi puberes exercebantur, quos Cenſorinus lib. de die natali vult eſſe decimo ſexto ætatis anno. SVB
DEXTRO CORTICEVM. Lego aut Co-
riceum pro loco vbi puellæ exercebantur, aut Couriceum,
pro Tonſtrina. DEINDE PROXIME CON-
NISTERIVM. Scribo Coniſterium à {κο}νὶς, vbi
puluere post vnctionem luctaturi aſpergebantur, vt præ-
benſiones eſſent firmiores & non lubricæ. Nicolaus ta-
men Perotus vir alioquin de lingua latina non male meri-
tus pro Apodyterio accepit ideſt cella in balneis vbi loturi
vestes deponebant, parũproſpiciens. Hoc vtuntur Varro
lib. 2. de re rustica, Cicero & Plinius in Epiſtolis. AD SINISTRAM EPHOEBEI ELEO-
THESIVM. Locus vbi ceromatæ, idest cerato oleo
perfundebantur, quanquam eleodeuſium potius dicendum
videtur. Δδύω enim rigo ſignificat. Ceroma apud Pli-
nium lib. 35. cap. 2. pro coniſterio & eleotheſio inter-
pretantur, alii pro loco vbi Athletæ exercebantur. Vte-
bantur oleo & in balneis, item ſtrigilibus ad diſtringen-
dum detergendũ ue ſudorem. Artemidorus lib. de Sónio-
rum interpretatione. 1. cap. 66. (vbi de balneis multa)
Lecythum tradit vocari in quo oleum, Xyſtrophylacem
in quo strigiles adſeruarẽtur. Strigmenta autem ſunt ſor-
des gymnaſiorum, hoc est quæ ex vnctorum Athletarum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer