Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. V. 
171 
CAP. X. 
RIMVM ELIGENDVS LO. 
CVS EST QVAMCALIDIS. 
SIMVS. Penè quicquid hic de balneis scri 
prtum est, Palladius in libri sui primi caput. 40. transtu¬ 
lit. De eius nominis deriuatione si quis requirat, videndus 
Etymologus, & Suidas. Sed illud praetereundum non est 
quod tradit Spartianus in Adriano, neminem nisi egrum 
lauari in publico passum ante horam octauam, Martialis 
certe lib. Epigrammaton. 4 palestrae nomine, horam octa¬ 
uam lotioni adscripsit. Epigramma quoniam est pulcher. 
rimum visum est su biungere, est verò ad Euphemum. 
Prima salutantes, atque altera detinet hora: 
Exercet raucos tertia causidicos, 
In quintam varios exercet Roma labores. 
Sexta quies lassis, septima finis erit. 
Sufficit in nonam nitidis octaua palestris, 
Imperat extructos frangere nona toros. 
Hora libellorum decima est Eupheme meorum. 
Temperat ambrosias cum tua cura dapes: 
Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar: 
Ingentique tenet pocula parca manu. 
Tunc admitte iocos; gressu timet ire licenti 
Ad matutinum nostra thalia Iouem. 
IPSA AVTEM CALDARIA TEPI¬ 
DARIAQVE. Hic, pro cellis accipiuntur, mox 
pro vasis. EX HYPOCAVSTO. Paulopost 
hypocausim vocat, idest fornaculam in qua ignis succen¬ 
ditur, vnde aqua calefit. Papinius syluarum libro primo.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer