intelligit, cui vtriusque vocabuli originis venit in mentem,
alterum enim a lucro, idest u, a pelli¬
bus alterum ductum est. Et si idem fit, quid Archite¬
cto cum pellibus? Cerdo enim in illa inscriptione, homi¬
nis non studii est index. Vt si idem credi par fuit, fue¬
rit tamen Cerdonis non Pellionis appellatio restituenda.
Q uin & quod Vitruuius noster reprehendit, Archite¬
ctus ille sub mutilis denticulos collocauit. Itaque vulgatam
codicum scriptionem retinentes, diuersos esse arbitramur.
Et nostrum quidem apparet parentum cura liberalibus di¬
sciplinis ab ineunte aetate fuisse institutum, encyclopae¬
diamque absoluisse, quod ipse fatetur in libri sexti prooemio.
Statura vero se fuisse humili, indicat in praefatione lib. 2.
Iulio Caesari fuit non ignotus, post cuius obitum, ingraue¬
scente iam aetate, aut affecta potius, vt ex memorato li¬
bri secundi loco coniicimus, ab Octauia fratri Augusio
commendatus, apparationi balistarum, scorpionum, cae¬
terorumque tormentorum, cum M. Aurelio, P. Minidio,
quem alii Numidicum vocant, & Cn. Cornelio praefe¬
ctus est, annuo ei reditu quoad viueret constituto. Qua
munificentia excitatus, vt indicat in praefatione operis,
omnem aedificandi rationem Augucto scripsit, quam de¬
cem libris complexum se esse, sub finem operis testatur, ne
quis figuras quas in suis singulis libris extremi voluminis
nomine deformabat, in priuatum librum, hoc est vndeci¬
mum aliquem reiectas falso existimet. Ingenui foelicisque
fuisse ingenii, libri septimus, nonus, & decimus argu¬
mento esse queant. Hactenus quod astruere possumus.
Gulielmi