Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. V. 
159 
truuius tradit à praecinctionibus itineribus alternis cuneos 
describi oporrere, vt quemadmodum sunt praecinctiones 
tres, sint & cuneorum genera tria per eas, alterna & non 
diretta. VTI EA ECHEA. Idest Sonituum 
& Troporum discrimina illa decem & octo. QVAR¬ 
TA DIATESSARON, AD NETEN 
SYNEMMENON. Hoc falsum ect, quare ex¬ 
pungenda dictio diatessaron. VT AB CEN¬ 
TRO PROFVSA SE CIRCVMA¬ 
GENS. Hucpertinet quod scribit. 3. cap. de motione 
vocis ad circini. TACTVQ VE FERIENS 
SINGVLORVM VASORVM CA¬ 
VA. Existimauit Aristot. Problematon Sectione.ii. 
non parum ad vocis conferre consonantiam vasa vacua et 
puteos. Vitruuius in graduum praecinctionibus quas di¬ 
ximus esse tres. (Siquidem magna sunt Theatra) toti¬ 
dem cellarum regiones constituit vbi collocentur vasa in¬ 
uersa quorim percussione ad spectatorum aures vox vege¬ 
tior, clarior atque su auior perueniret. Eas regiones in tre¬ 
decim cellas diuidit aequalibus interuallis, sex hinc atque 
hinc, & vnam mediam. In ima praecinctione ponuntur va¬ 
Ja quae rationem habent harmoniae, hoc modo. In cornuùm 
cellis collocantur quae sonitum habent Netes hyperboleon. 
Subsequuntur vtrinque quae sunt ad Neten die geugmenon 
interuallo consonantiae Diatessaron. In tertiis cellis sunt 
quae ad Neten paramesen, interuallo item Diatessaron. 
Quae sunt in quartis, tono solumodo distant & sunt Ne¬ 
tes synemmenon. In quintis cellis sunt ad mesen inter¬ 
uallo Diatessaron. In sextis cellis ad hypaten meson, item 
Diatessaron spacio. In media cella sunt ad hypaten by¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer