Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

tiones in auctorem longe difficillimum, & cuius latino-
rum primi procello ſum & auium ſulcauimus mare, nuncu-
patas dicatas vellem. Quas ſi intellexero non vſque-
qua fuiſſe ingratas, cauſa erit quamobrem quos ſeriis
lucubrationibus libros inchoaui de ſectione & polituris
marmorum, de pictura et certa colorũ compoſitione, de in-
fectoria et fullonica, de figulina, de ſutrina, de vitraria, de
textrina quæ radio, quæ læis ideſt ponduſculis perfici-
tur, tadem aliquando abſoluam. Valeat tua Maieſtas. Roma Cal. Augusti. M. D. XLIIII.

8. VITRVVII VITA EX IPSO
opere per Philandrum collecta.

M. Vitruuii Pollionis quæ fuerit patria, video in du-
bium reuocari, quibuſdam Romanum nullo argumento,
aliis Veronenſem existimantibus, quod Veronæ in vete-
ris structuræ arcu ad hunc modum legatur.

9. L. VITRVVIVS. L. L. CERDO
ARCHITECTVS.

Ea inſcriptio fecit, vt vir doctiſſimus Andreas Alciatus,
decem librorũ de Architectura auctorẽ. L. Vitruuiũ Pel-
lionem appellare ſe mihi dixerit, & postea ædide@it, quod
Pellio, aiebat, id quod credo ſignificaret. In cuius ſen-
tentiam ne tranſeam, multa me mouent. Primum, quod
in omnibus exemplaribus. M. non. L. & Pollionem non
Pellionem legerim. Deinde, quod cerdonem, pace ta@-
ti viri dixerim, non eſſe continuo quod pellionem, facile

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer