Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. V. TRABES EVERGANEÆ. Compacti-
les ſuperius vocauit, idest tignis iunctis compactas, niſi
cui magis placebit affabre factas, quod δ***{δρ}{γὲ}ς Græcis
ſit accur ate fabricatum. ET PLVTEORVM
COLVMNARVMQVE SVPERIO-
RVM DISTRIBVTIO. Plutei ſunt ſupe-
riorum ab inferioribus columnis interſepta, vt paulo ante.

42. CAP. SECVNDVM.

RARIVM, CARCER, CV-
æ # RIA, FORO SVNT CON-
IVNGENDA. Carcerum quod ad no-
ſtrum tempus pertinet, duo ſunt genera. Vnum quo ære
alieno obnoxii tantiſper detinentur, dum perſoluerint,
aut parum excultis moribus & petulantes, vt ab inita vi-
tæ laſciuia, & petulantia absterreantur, detinentur, Al-
terum quo flagitioſi & ſcelerati coercentur. Is quomodo
extrui debeat, docet Leo Albertus lib. 5. cap. 13. CORONIS EX INTESTINO OPE-
RE AVT ALBARIO. Coronas pro coroni-
cibus integris dixit, ideſt præcinctionibu. & veluti trãſ-
uerſis cingulis quibus præcingũtur parietes, ne vox priuſ-
quam intellecta ſit diſſipetur. Eadem ratione pulpita & ſuggesta concionantum obtegimus, & hemicyclas ſedes
chori in Templis. Ita præcinctionibus illis fiebat vt
vox non elaberetur, ſed veluti repulſa cogeretur, & ple-
nior confirmatior fieret. Alias corona ornamentum est
cameræ, vt lib. 7. cap. 3. vnde coronarium opus eiuſdem
libri cap. quarto & ſexto.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer