Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

ipsarum quae tradebantur, inscitia, a legendo retardabat, 
praestantissimarum enim structurarum, vnde quasi via 
sternatur, tantam non cadauera cum admiratione & la¬ 
crymis conspicimus ac veneramur. Itaque rei difficultate 
deterriti qui libros Vitruuii habebant, nolebant legere, 
quorum se cognitionem assequi posse diffidebant. Ex illo 
fluere, & retro sublapsa referri architectonice, vt, qui 
aedificarunt, nouis ineptiarum deliramentis appareat de¬ 
lectatos, nisi forte hoc ineptire non est, posthabitis pro¬ 
batissimis laudatissimorum operum rationibus, inepta atque 
ociosa ornamenta, ne dicam a rerum natura abhorrentia, 
frustra & ambitiose comminisci, & his offuciis ac prae¬ 
stigiis a probis abducere, et fucum facere. Neque enim au¬ 
diendi sunt, qui pro cuiusque libidine variam et mutabilem 
esse aedificiorum formam dicunt. Commune hoc (inquit 
ille) ignorantiae vitium est, quae nescias, nequicquani es¬ 
se profiteri. Haec cum ita essent, non poteram facere, quin 
de emendando Vitruuio, idque Romae, vbi antiquitatis ve¬ 
stigia adhuc nonnulla reliqua erant, & saepe & diu cogi¬ 
tarem. Itaque iam tertius actus est annus, cum per aesta¬ 
tem succissiuis operis summopere contendi, vt ea resti¬ 
tuerem, quae mihi deprauata, luxata & mutila videban¬ 
tur. Paucis mensibus tot mendis purgaui, vt ausim omni 
asseueratione adfirmare, praeter vnum atque alterum lo¬ 
cum, quos neque ipse Apollo sanauerit, parum abesse, quo¬ 
minus hic auctor quàm emendatissimus in manus hominu 
veniat. Inter emendandum, multa sese offerebant diffi¬ 
cilia & obscura, quae si scholio illustrarem, videbar fa¬ 
cturus operae precium. Id a nobis pro viribus est factum. 
Illad quoâcunque fuerat laboris, cum intelligerem Pont¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer