Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. concepta, effluit. Priſcianus lib. 5. ex Plauti rudente, Co-
lumbar interpretatur vinculi genus. Iſidorus lib. 19. cap. 2. putat eſſe colũbaria in ſummis nauium lateribus
loca concaua, per quæ eminent remi, dicta quod ſint ſi-
milia latibulis columbarum in quibus nidificant. Varro-
ni enim & Columellæ ſunt loculamenta in quibus ſingu-
la paria fœtificant, cum Palladiusipſum {π@ρι}{στε}ροβο-
φ{εῖ}ον, idest locum alendis Columbis destinatum, ita ap-
pellet. IT AQVE IN GRÆCIS OPE-
RIBVS # NEMO # SVB # MVTILO
DENTICVLOS CONSTITVIT. Id
vitii antiquorum, vti cætera omnia vſ adeo pleri oés
Architecti aut per manus traditum acceperunt, & imbi-
berunt, aut non docti viſum amplexi ſunt, vt qui Vitru-
uium ſunt ſecuti, nullius in operibus vitii fuga tam dele-
ctatos appareat, quam hoc quæſiuiſſe. Nimium cõtra na-
turam videas ſub mutulis denticulos Romæ in Titi Ve-
ſpaſiani & Constantini, at Neruæ fornicibus, in eiuſ-
dem Neruæ porticu, & Thermis Diocletiani. Veronæ in
Theatro & duobus veteris ſtructuræ Fornicibus, Arimi-
ni vno, tota deni Italia, & vbi non? Verecundius qui
extruxit Pantheon Templum Romæ, & Fornicem Be-
neuenti, vbi ſi Tenia ſub mutilis eſt, at certe non ſecta in
denticulos, vt colligere hinc poſſis, non continuo cũplau-
ſu excipienda eſſe quæcun, quam vultis magno ante tẽ-
pore constructa. Iudicium ſanè adhibendum, & ea demũ
in operibus imitanda, quæ à natura rerum non vſquequa
ſint abhorrentia, id quod & optat, & queritur non fieri
Vitruuius lib. 7. cap. 5. NEQVE INSTI-
TVERVNT IN FASTIGIIS DEN-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer