Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

quoad per bonos mores licuit. Inde, rerum affluentia & 
ocio abundantes, opportunitate admoniti atque allecti, eò 
deuenere, vt etiam quae ad voluptates explendas facerent. 
sectarentur, quicquid ad lautitiem venustatemque vspiam 
excogitari posset, adiungerent, necessitati fecisse satis 
leue quidem esse existimantes, commoditati prospexisse 
ingratum, ubi offenderet operis inelegantia. Hinc pyra¬ 
midum miracula, amphitheatrorum moles, insanae pala¬ 
tiorum substructiones, templorum stupendi fornices, hinc 
arcus, porticus, mausolea, et in modum prouinciarum ex¬ 
truttae thermae. Magna illi aedificabant, vt posteris ma¬ 
gni esse viderentur, operis verò pulchritudinem, facile ad¬ 
ducebantur vt crederent ab infestis hostibus impetraturam 
vt iras temperarent, atque inuiolatam se esse paterentur. 
Ergo praestantissimi veteres, vt esset aedificandi aliqua 
certa & constans ratio, quae de huiusmodi rebus ab aliis 
tradita, & a se excogitata erant, mandarunt literis, ex 
Graecis Agatarchus, Democritus, Anaxagoras, Ctesiphon, 
Metagenes, Ictinus, Carpion, Philo, Hermogenes, Arge¬ 
lius, Satyrus, & alii quidam, ex nostris Fuffitius, Var¬ 
ro, P. Septimius, Cor. Celsas. Horum praeclarissma mo¬ 
numenta (prò dolor) temporum iniquitate, aut hominum 
negligentia interierunt. Restabat vnius ex tanto veluti 
nauf ragio M. Vitruui Pollionis opus vix satis ex meri¬ 
to laudandum, sed adeo affectum, maculosum & vlcero¬ 
Jum, vt neque ab auctore si reuiuiscat, satis agnofcatur. 
Id effecit vt Vitruuii praeter nomen, iam multa retrosae¬ 
cula nibil auditu sit. Accedebat difficultas, nam vt omit¬ 
tam vocabulorum ex artis propria necessitate concepto¬ 
rum insolentium, quae obscuritatem adferebat, & rerum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer