Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

FRANCISCO VALESIO 
REGI POTENTISS. ET 
Christianissimo. 
GVLIELMVS PHILANDER 
CASTILLIONIVS. 
Victoriam. 
VISSE TEMPVS, Cumin 
montibus ac syluis dispersi dissipatique 
homines bestiarum more vagarentur, 
et sibi victu ferino vitam propagarent, 
Rex inuictiss. legimus, nodum ii pru¬ 
dentium consiliis, aut disertorum ora¬ 
tione deliniti, a fera agrestique vita, ad humanum hunc ci¬ 
uilemque cultum deducti, se oppidis moenibusque sepserant. 
Et principio quidem, cum id tantum agerent, vt se suaque 
ab aduersis tempestatibus tuerentur, vt contra Solis ar¬ 
dores tuta diffugia haberent, coeperunt aliqui e frondibus 
tecta facere, speluncas alii fodere, qui ingemo praesta¬ 
bant, furcis erectis, & intertextis virgultis luto parie¬ 
tes inducere, ea fuerunt aedificatoriae rei incunabula. Pro¬ 
xime qui sequuti sunt, iis initiis non contenti, non mode 
quae ad salutem essent necessaria curauerunt, sed eorum 
quae ad expeditas quasque pro inata tamen frugalitate co¬ 
moditates assequendas conferrent, nihil vsquam praeter¬ 
missum volebant. Itaque eam frugalitatem et parsimoniam 
in aedificiis, posteritas publice & priuatim sequuta est,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer