Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. III. Scalptore, quis poſſit repræſentare magis rem, illí ne, an
quiſpiam verbis, Id nos aliquando tentauimus, ne non
ceſſit. DIVIDATVR IN PARTES
SEPTEM, INDE TRIVM PAR-
TIVM TORVS QVIEST IN SVM-
MO. Omnino Torus hic deſcriptus maior est quàm
decet, cum ſint Aſtragali (ſi conferas) ad modum exiguæ
craſſitudinis. Aliam Baſis Ionicæ partitionem, & ve-
nuſtiorem, paulò ante indicauimus, vt liberum ſit ſequi
Vitruuii auctoritatem, aut quam diximus. Nuſquam ta-
men in ruinis Romanis mihi contigit videre Ionicam Spi-
ram, idest ſine Toro ſub inferiori Scotia. VNA
PARS FIAT CVM SVIS ASTRA-
GALIS ET SVPERCILIO SVPE-
RIOR TROCHILVS. Supercilium pro ſu-
periore Scotiæ ſiue Trochili Quadra ſiue Regula hic
dictum eſt. Nam lib. 4. cap. 6. Supercilium appellatur
quod ſtatim ſuper hoſtiorum antepagmenta ponitur, non
ipſum quidem Hyperthyrum, idest ſuperliminare, ſed
quod ſub ipſo est, vtrũ verò, με{τα}φο{ρι}κως dictũ. SPIRIS PERFECTIS ET COLLO-
CATIS. Subit hoc loco mirari, Iulium Pollucẽ lib. 7. cap. 27. ſcribere, Stylobatá eſſe Doricarum colũna-
rum Baſim, Spiram autem Ionicarum, cum ſint res di-
uerſæ, & Stylobata Baſim excipiat. EXTERIO-
RES AVTEM PARTES, VTI DI-
CANT SE EARVM CONTRA-
CTVRA. Scribo, vti dictum de earum contractura,
ita (inquit) ſunt tornandæ columnæ angulares, & quæ
ſuntè regione, vt partibus quæ ad cellam ſpectant, nibil

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer