QVINTVS
mentis struantur. Sin autem quadrato saxo: aut marmore maxime modicis paribuso
uidetur esse faciundum: quod media coagmenta medii lapidis continentes firmiorem fcient -
omnis operis perfectionem. Item circum coagmenta & cubilia eminentes expres
siones graphicoteram efficient in aspectu delectationem.
De regionum constitutione in aedibus.
Caput quintum.
Egiones autem quas debent spectare aedes sacrae deorum immortalium sic erunt
constituendae: uti: si nulla ratio impendierit: liberaque fuerit potestas aedis: signum
que quod erit in cella collocatum spectet ad uespertinam caeli regionem: uti
adierint aram immolantes: aut sacrificia facientes spectent ad partem caeli orientis: &
simulacrum: quod erit in aede: & ita uota suscipientes contueantur aedem: & oriens caelum: -
ipsaque simulacra uideantur exorientia contueri supplicantes & sacrificantes: quod aras
omnes deorum necesse esse uideantur ad orientem spectare. Sin autem loci natura interpellauerit: -
tunc conuertendae sunt earum regionum constitutiones: uti quam plurima prs
moenium e templis deorum conspiciatur. Item si secundum flumina aedes sacra fiet ita
uti aegypto circa Nilum ad fluminis ripas uidetur spectare debere. Similiter si circum
uias publicas erunt aedificia deorum ita constituantur: uti praeter euntes possint aspicere: -
& in conspectu saluationes facere.
De hostiorum & antepagmentorum sacrorum rationibus.
Caput sextum.
TOstiorum autem & eorum antepagmentorum in aedibus hae sunt rationes
E uti primum constituantur quo genere futurae sunt. Genera sunt enim thyromatum -
haec: doricum: ionicum. actigurges. Horum symmetriae conspiciu
tur his rationibus: uti corona summa: quae supra antepagmentum est superius ponatur:
aeque librata sic capitulis summis columnarum: quae in pronao fuerint. Limen autem
hypertym constituatur: sicuti quae altitudo aedis a pauimento ad lacunaria fuerit: diuidatur -
in partes tris & semis: & ex eis duae partes limine ualuarum altitudine constituan
tur. Haec autem diuidatur in partes. xii. & ex eis quinque & dimidia latitudo liminis fiit: -
in imo & in summo contrahatur: si erit limen ab imo ad. xvi. pedes antepagmenti.
iii, parte. xyi. pedum ad. Xxy. Superior pars liminis contrahatur antepagmenti qirta pai
te: si a pedibus. xxy. ad. XXX. summa pars contrahatur antepagmenti parte. viii. Reliqua
quo altiora erunt ad perpendiculum uidentur opoitere collocari. Ipsa autem antepag
menta contrahantur in summo suae crassitudinis. xiiii. parte crassitudo supercilii: quan
ta antepagmentorum in summa parte erit crassitudo. Cimatium faciendum est an
tepagmenti parte sexta. Proiectura aurem quanta est eius crassitudo sculpendum
est cimatium lesoium cum astragalo. Supra cimatium quod erit in supercilio collocan
dum est hyperthyrum crassitudine supercili. & in eo sculpendum est cimatium Doricum, -
Astragalum lesbium: sima: sculptura: corona plana cum cimatio. Proiectura autem -
eius erit quanta altitudo supercilii: quod supra antepagmenta imponitur dextra ac
sinistra proiecturae sic sunt faciendae: uti crepidines excurrant: & in ungue ipso cimatio
coniungantur. Sin autem ionico genere futurae erunt: limen altum ad eundem mo
dum: quemadmodum in doricis fieri uidetur: latitudo constituatur: ut altitudo -
diuidatur in partes duas & dimidiam: eiusque partis unius sima liminis fiat. -
Latitudo contracturae ita: uti in doricis: crassitudo antepagmentorum altitu¬