Volltext : Cleonides: Hoc in uolumine hæc opera continentur. Cleonidæ harmonicum introductorium interprete Georgio Valla Placentino. L. Vitruuii Pollionis de Architectura libri decem. Sexti Iulii Frontini de Aquæductibus liber unus. Angeli policiani opusculum; quod Panepistomon inscribitur. Angeli Policiani in priora analytica prælectio. Cui titulus est Lamia

QVINTVS

mis  partibus  constituuntur  &  non  contra  medios  tetrades;  ita  metophae  qua  proxime
ad  angulares  triglyphos  fiunt  non  ex  eunt  quadratae:  sed  ob  longiores  triglyphi  dimidia -
  altitudine:  atqui  metophas  aequales  uolunt  facere  intercolumnia  extrema  contrahunt -
  triglyphi  dimidia  altitudine.  Hoc  autem  siue  in  metopharum  longitudinibus:  si
ue  intercolumniorum  contractionibus  efficitur  est  mendosum.  Quapropter  antiqui
euitare  uisi  sunt  in  aedibus  sacris  doricae  symmetriae  rationem.  Nos  autem  exponimus
uti  ordo  postulat,  quemadmodum  a  praeceptoribus  accepimus:  uti  si  quis  uoluerit  his
rationibus  attendens  ita  ingredi  habeat  proportiones  explicatas:  quibus  emendatas
&  sine  uitiis  efficere  possit  aedium  sacrarum  dorico  more  fectiones.  Frons  aedis  doricae

in  loco  quo  columnae  constituuntur  diuidatur:  si  tetrastylos  erit  in  partes.  xxviii.  li  heam
xastylos.  xXXI.  ex  his  pars  una  erit  modulus  qui  gace      dicitur:  cuius  moduli
constitutione  ratiocinationis  efficiuntur  omnis  operis  distributiones.  Crassitudo  columnarum -
  erit  duorum  modulorum  alt  tudo  cum  capitulo.  xiii.  Capituli  crassitudo
unius  moduli  latitudo  duorum  &  moduli  sextae  partis:  Crassitudo  capituli  diuidatur  in
partes  tres  e  quibus  una  plinthos  cum  cimatio  fiat:  altera  echinnus  cum  annulis:  tertia.
hypotrachelion.  Contrahatur  columna  ita:  uti  in  tertio  libro  de  ionicis  est  scriptum.

Epistylii  altitudo  unius  moduli  cum  tenia  &  guttis.  Tenia  moduli  septima  guttarum
longitudo  sub  tenia  contra  triglyphos  alta  cum  regula  parte  sexta  moduli  praependeat. -
  Item  epistylii  latitudo  una  respondeat  hypotrachelio  summae  columnae.  Supra  epi
stylium  collocandi  sunt  triglyphi  cum  suis  metophis  alti  unius  dimidiati  moduli:  lati
in  fronte  unius  moduli  ita  diuisi  ut  in  angularibus  columnis  &  in  mediis  contra  tetrades -
  medias  sint  collocati::  &  intercolumniis  reliquis  bini  in  mediis  pronao  &  postico
terni.  Ita  relaxatis  mediis  interuallis  sine  impeditionibus  aditus  accedentibus  erit  ad  deorum -
  simulacra.  Triglyphorum  altitudo  diuidatut  in  partes  sex.  Ex  quibus  quinque  par
tibus  in  medio  duae  dimidiae  dextera  ac  sinistra  designentur  regula  una  in  medio  defor
metur  femur  quod  graece  uoq  dicitur.  Secundum  eam  canaliculi  ad  normae  cacumen
imprimantur  ex  ordine  earum  dextera  ac  sinistra  altera  faemina  constituantur  in  extre

mis  partibus  semicanaliculi  interuertantur.  Triglyphis  ita  collocatis  metophae:  quam  sunt
inter  triglyphos  aeque  altae  sint  quam  longae.  Item  in  extremis  angulis  semimcraphia  sint
impraessa  dimidia  moduli  latitudine.  Ita  enim  erit  ut  omnia  uitia  &  metopharum  &  in
tercolumniorum  &  lacunariorum:  quo  aequales  diuisiones  factae  erunt  emendentur.  Tri
glyphi  capitula  sexta  parte  moduli  sunt  tacienda:  Supra  triglyphorum  capitula  corona -
  est  collocanda  in  proiectura  dimidiae  sextae  partis  habens  cimatium  doricum  in  imo
alterum  in  summo.  Item  cum  cimatiis  corona  crassa  &  dimidia  moduli.  Diuidendae  autem
sunt  in  columna  una  ad  perpendiculum  triglyphorum  &  medias  metophas  uiarum  dire
ctiones:  &  guttarum  distributiones  ita:  uti  guttae  sex  in  longitudinem:  tres  in  latitudinem

  pateant,  reliqua  spatia  quo  latiores  sunt  metophae  quam  triglyphi  pura  relinquantur:
aut  fulmina  scalpantur.  ad  ipsumque  mensum  coronae  incidatur  lima:  quae  scobina  dici
tur.  reliqua  omnia  tympana  &  imae  coronae  quemadmodum  supra  scriptum  in  ionicis -
  ita  perficiantur.  haec  ratio  in  operibus  diastyliis  erit  constitunta.  Si  uero  sistylon  &  mo
notriglyphon  opus  erit  faciundum  frons  aedis  si  tetrastylos  erit  diuidatur  in  partes.  xviii.
si  hexastilos  erit?:  diuidatur  in  partes.  xxviii.  ex  his  pars  una  erit  modulus:  ad  quae  uti
supra  scriptum  est  diui  lantur:  ita  supra  singula  epistylia:  &  metopha:  &  triglyohi  bini

D  iii
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer