LIBER
tignorum praecisiones in fronte fixerunt: & eas terra caerulea depinxerunt: ut praecisio
nes tignorum tectae non offenderent uisum. Ita diuisiones tignoum tectae triglyphorum -
dispositione inter tignum & opham habere in doricis operibus caeperunt. Post
ea alii in aliis operibus ad perpendiculum triglyphorum canterios prominentes pie
cerunt: eorumque proiecturas sinuauerunt: ex eo uti tignorum dispositionibus triglyphi ita e cam
teriorum proiecturis mutulorum sub coronulis ratio est inuenta. ita fere in operibus lapideis -
& marmoreis mutuli inclinatis sculpturis deformantur: quod imitatio est canterio
rum etenim necessario propter stillicidia proclinati collocantur: ergo triglyphoru; &
mutulorum in doricis operibus ratio ex ea mutatione inuenta est. Non enim quemad
modum nonnulli errantes dixerunt fenestrarum imagines esse triglyphos, ita potest een
quod in angulis contraque tetrades columnarum triglyphi constituuntur: quibus in locis omnino
non patitur res fenestras fieri: dissoluuntur enim angulorum in aedificiis iuncturae: si
in his fuerint fenestrarum lumina relicta. Etiamque ubi nunc triglyphi constituuntur si ibi
luminum spatia fuisse iudicabuntur: iisdem rationibus denticuli in ionicis fenestrarum
occupauisse loca uidebuntur. Vtrique enim & inter denticulos & inter :riglyphos quae
sunt interualla metophae nominantur. Ophas enim graece tignorum cubicula & asse
rum appellant: uti nostri ea cuba columbaria: ita quod inter duas ophas & inter tignum id
metopha est apud eos nominata. Ita autem in doricis triglyphorum & mutulorum est in
uenta ratio. Item in ionicis denticulorum constitutio propriam in operibus habet ratio
nem: & quemadmodum mutuli canteriorum proiecturae fecerunt imaginem: sic in ioni
cis denticuli & proiecturae habent imitationem: Itaque in graecis operibus nemo sub mu
tulo denticulos constituat: non enim possunt subtus canterios asseres esse. Q uod ergo
supra canterios & templa in ueritate debet esse collocatum: id in imaginibus si infra
constitutum fuerit mendosam habebit operis rationem. etiam quod antiqui non proba
uerint neque instituerint in fastigiis denticulos fieri. sed puras coronas: Ideo quod nec can
terii nec asseres contra fastigiorum frontes distribuuntur: nec possunt prominere: Sed
ad stillicidia proclinati collocantur. ita quod non potest in ueritate fieri: id non putauerunt
in imaginibus factum posse certam rationem habere. Oia enim certe proprietate: & a
ueris naturae deductis moribus traduxerunt in operum perfectiones: & ea probauerunt
quorum explicationes in disputationibus ronnem possunt habere ueritatis: itaque ex eis ori
ginibus symmetrias & proportiones uniuscuiusque generis constitutas reliquerunt. Q uo
rum ingressus prosecutus de ionicis & corynthiis institutionibus supra dixi: Nunc uero -
doricam rationem: summamque eius speciem breuiter exponam.
Caput tertium.
De ratione doricam.
3Onnulli antiqui architecti negauerunt dorico genere aedes sacras opportere
fer: qe mendosa & nconuenientes in his syuimetria conficiebantur. la¬Ma, -
que negauit Tartesius: tem Pitheus: non minus Hermogenes. Nam his cuz
paratam habuisset marmoris copiam in doricae aedis perfectionem: commutauit &
ex eadem compia aedem ionicam etiam Libero patri fecit. Sed tamen non quod inuenusta
est species: aut genus. aut formae dignitas: sed qud impedita est distributio: & incommo
da in opere triglyphorum & lacunariorum distributione. Namque necesse est trigly¬¬phos -
constitui contra medias tetrades columnarum: metophasque quae inter trigly¬¬phios -
fient aeque longas esse quam altas, contraque in angulares columnas tiglyphi in extre