Lamia
olim quendam iuuentutis magistrum: candidatum semper & capillatum femore etiam -
aureo conspicuum: natum saepius: ac renatum. Nomen illi erat: Ipse. Sic discipuli
certe uocabant sui. Sed eos discipulos: ut ad se quenque receperat: statim prorsus elinguabat. -
Praecepta uero si lpsius audieritis: risu scio difluetis. Dicam tamen nihilo secius. -
Ignem aiebat: Gladio ne fodicato: Stateram ne transilito: Cerebrum ne comedi
to: Cor etiam ne comedito: Supra sextarium ne sedeto: Maluam transferto. Sed eam
ne comedito: Aduersus Solem ne loquitor: Viam regiam declinato: Per semitas ingreditor:
Cm lecto surges: stragula complicato: Vestigium que corporis confundito: -
Anulum ne gestato: Ollae quoque uestigium turbato in cinere: Hirundines intra
domum: ne admittito: Contra solem nę meito: Speculum ne spectato ad lucernam:
Dextrum pedem priorem calciato: Sinistrum priorem lauato. Vnguium criniumque
tuorum praesegmina: ne commingito: sed in ea despuito. Hic idem faba quoque sic sem
per abstinuit: ut ludaeus Porco: Siquem autem aliquando Gallum gallinaceum candidula -
pluma: & pinnis: inuenisset eum uero protinus: in Germani fratris diligebat loco
Ni cachinnos metuam: qui iam clanculum puto ebulliunt: habeo aliud quoque quod
narrem. sed narrabo tamen: uos ut lubet ridetote. Bestias docebat: tam feras: quam cicures
Et sane Vrsa daunia quaedam fuisse memoratur magnitudine horribili feritate formidabili: -
Pestis acerba bouum. atque hominum. Hanc ad se hic uir: si modo ipse erat uir: blan
de uocauit manu permulsit: Domi habuit aliquandiu Plane aluit: & pomis: mox dimi
sit: adiurans: ne quod animal post id attingeret: Illa uero in montes suos: & siluas abiit
mitis nec animantium deinde obfuit cuiquam. Vultis ne etiam de Boue audire. Bouem
Tarenti in agro quodam pascuo forte conspicatus: uiridem adhuc fabaciam segetem:
morsu truncantem rogauit Bubulcum: moneret bouem suum: ne illam depasceretur:
Huic Bubulcus illudens: Atqui inquit: bouatim loqui nescio tute si scis potius moneto
Non cunctatus ipse accescit proprius: & in aurem boui illi diutule locutus: impetrauit:
non modo ut impraesens: sed ut etiam imperpetuum pabulo fabacio abstineret. Itaque Bos il
le Tarenti deinde molliter conscenuit: in lunonis fano sacer habitus: cibisque hominum ue
sci solitus: quos illi obuia turba offerebat: Hic igitur ipse: tam portentosae sapientiae pro
fessor: ac uenditator: intertogatus olim a Leonte Phliasiorum tyranno quid hois esset
philosophum se esse respondit. Iterum rogatus: quid sibi illud uellet inauditum antea nomen:
Etenim sibi ipse tunc extempore confixerat: Vitam ait hominum perinde esse: ut mercatum: qui
maximo ludorum apparatu totius graeciae celebritate habeatur: Multos enim eo confluere
mortalis: alios alia causa: Q uosdam ehim ut mercimonia sua uenditent: & friuola: qui
tentoriola etiam passim: & umbracula quasi laqueos: & retia tendunt pecuniolae: Q uos
dam rursus ut sese ostentent: ac suas exhibeant dotes. Ibi ergo pariter uisuntur: & qui dis
cum procul expellit: & qui pondus robuste atto lit: & qui spatii plurimum transilit: &
qui lucta plurimos deicit: & qui cursu longissime praeuolat. Ibi & Funerepus periclita
tur: & Petauriste iactatur: Saccularius praestigiatur: & Venenarius inflatur: & Diuinaculus -
hallucinatur: & Aretalogus nugatur: & Circulator illudit: & Gladiator eludit: &
Orator blanditur: & Poeta mentitur. Postremo alios liberalius institutos. coire ad ludos -
eos aiebat. ut loca uiscerent. ut ignotos homines artesque. & ingenia. & nobilissimorum -
opera artificum comtemplarentur. Ita igitur. & in hanc uitam diuersis homi¬