Full text: Vitruvius: Vitrvvivs Itervm Et Frontinvs À Iocvndo Revisi Repvrgatiqve Qvantvm Ex Collatione Licvit

LIBER 
gionum unde uentorum spirits oriuntur. Erquo si ita 
est, tantum erit uti non certam mensurae rationem, sed 
aut maiores impetus, aut minores, habeant singuli 
uenti. Quoniam haec à nobis sunt breuiter exposi¬ 
ta, ut faclius intelligantur, uisum est mihi in extremo 
uelumine formam, siue un graeci   dicunt, 
duo explicare, unum ita deformatum, ut appareat 
unde certi uentorum spiritus oriantur, alteru quem¬ 
admodum ab impetu eorum, aduersis directionibus 
uiorum & platearum, euitentur nocentes flatus. Erit 
autem in exequata planitie centrum, ubi est litera.a. 
gnomonis autem antemeridiana umbra, ubi est. b. & 
ab centro ubi est.a. diducto arcino ad id signum um¬ 
brae, ubi est. b. circumagatur linea rotundationis, reposi 
to autem gnomone ubi antea fuerat, expectanda est, 
dum decresct, faciatque iterum crescendo, parem ante¬ 
meridianae umbrae postmeridianam, tangatque lineam 
rotundationis, ubi erit litera.c. Tunc a signo ubi est 
.b. & ab signo ubi est.c. circino decussatim describa¬ 
tur, ubi erit.d.deinde per decussationem ubi est. d. et 
centrum, perductur linea ad extremum, in qua erunt 
literae. e. et. f. Haec linea erit index meridianae, & sep¬ 
tentrionalis regionis. Tunc circino totius rotundatio¬ 
nis sumenda est pars sextadecima circinique centrum 
ponendum in meridianalinea, quae tangit rotunda¬ 
tionem ubi est litera. e. & signandum dextra ac fini¬ 
stra, ubi erunt literae. g.h. Item in septentrionali parte 
centrum circini ponendum in rotunaationis septentrio 
nali linea, ubi est litera. f. & signandum dextra ac si 
nistra, ubi sunt literae.i. &. k. & ab. g. ad. k. & ab. h.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer