Full text: Vitruvius: Vitrvvivs Itervm Et Frontinvs À Iocvndo Revisi Repvrgatiqve Qvantvm Ex Collatione Licvit

Defenſionis eſt murorum turriumq́ & porlarũ ra
tio, ad hoſtium impetus perpetuo repellendos excogi,
tata. Religionis, deorum immortalium fanorũ, œdi,
umq́ ſacr arum collocatio. Oportunitatis, omnium lo
corum ad uſum publicum diſpoſitio, uti portus, fora,
porticus, balnea, the atra, inambulationes, cœteraq́,
quœ iiſdem rationibus in publicis deſignantur locis.

Hœc autem ita fieri debent, ut habeatur ratio fir,
mitatis, utilitatis, uenuſtatis. Firmitatis erit habita
ratio, cum fuerit fundamentorum ad ſolidum depreſ
ſio, & ex quaq́ materia copiarum ſine auaritia dili,
gens electio. Vtilitatis autem, emendata, & ſine im
peditione, uſu locorum, diſpoſitio, & ad regiones ſui
cuiusq́ generis apta & commoda diſtributio. Venu
ſtatis uero, cũ fuerit operis ſpecies grata & ele gãs. membrorumq́ commenſus iuſtas habeat ſymmetria
rum rationes.

De electione locorum ſalubrium & quœ obſint ſa,
lubritati & unde lumina capiantur.

18. Caput. IIII.

IN ipſis uero mœnibus ea erunt principia. Primum electio loci ſaluberrimi. Is autem
erit excelſus & non nebuloſus, nõ pruino
ſus, regionesq́ cœli ſpectans, neq́ œſtuoſas, neq́ fri
gidas, ſed temper atas. Deinde ſi euitabitur paluſtris
uicinitas. Cum enim aurœ matutinœ cum ſole orien
te ad oppidum peruenient, & iis ortœ nebulœ adiun
gentur, ſpiritusq́ beſtiarum paluſtrium uenenatos
cum nebula mixtos in habitatorũ corpora flatus ſpar [?]
gent, efficient locum peſtilentem. Item ſi ſecundũ ma
re erunt mœ nia, ſpectabuntq́ ad meridiem, aut ad

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer