Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

QVINTVS. 
45 
tudinem ex eo sumpsisse videntur, quo is numerus versuum vti cubus, in quem¬ 
cunque sensum insederit, immotam efficiat ibi memoriae stabilitatem, Graeci 
quoque poetae comici interponentes e choro canticum, diuiserunt spatia fabulagum, 
ita partes cubica rone facientes, intercapedinibus leuant actorum prnunciatio 
nes, Cum ergo haec naturali modo sint a maioribus obseruata, aioque aduer¬ 
tam inusitatas & obscuras multis res esse mihi scribendas, quo facilius ad sen 
sus legentium puenire possint breuibus voluminibus iudicaui scribere. Ita enim 
expedita erunt ad intelligendum, eorumque ordinationes institui, vti non sint quae 
rentibus separatim colligenda, sed e corpore vno, & in singulis volumini¬ 
bus generu haberent explicationes, Itaque Caesar tertio & quarto volumine 
aediu sacraum ronnes exposui, Hoc libro publicorum locorum expediam disposi 
tiones, primumque forum vti oporteat constitui dicam, quod in eo & publicarum & 
priuatarum rerum rationes per magistratus gubernantur. 
De foro. 
Caput. 
Graeci in quadrato amplissimis & duplicibus porticibus fora constituunt, 
crebrisque columnis & lapideis aut marmoreis epystiliis adornant, & supra 
ambulationes in contignationibus faciunt, Italiae vero vrbibus non eadem 
est ratione faciundum, ideo quod a maioribus consuetudo tradita est gladiato 
ria munera in foro dari. Igitur circum spectacula spatiosiora intercolum¬ 
nia distribuantur, circaque in porticibus argentariae tabernae, menianaque su¬ 
perioribus coaxationibus collocentur, quae & ad vsum & ad vectigalia pu¬ 
blica recte erunt disposita, Magnitudines autem ad copiam hominum opor¬ 
tet fieri, ne paruum spatium sit ad vsum, aut ne propter inopiam populi va 
stum forum videatur, Latitudo autem ita finiatur, vti longitudo in tres par 
tes cum diuisa fuerit, ex his duae partes ei dentur, Ita enim oblonga erit eius 
formatio, & ad spectaculorum rationem vtilis dispositio, Columnae superio 
res quarta parte minores quam inferiores sunt constituendae, propterea quod one¬ 
ri ferendo quae sunt inferiora, firmiora debent esse, quam superiora, Non minus 
qud etiam nascentium oportet imitari naturam, vt in arboribus teretibus, abie 
te, cupresso, pinu, e quibus nulla non crassior est ab radicibus, deinde crescem 
do progreditur in altitudinem naturali contractura peraequata nascens ad 
cacumen, Ergo si natura nascentium ita postulat, recte est constitutum & al¬ 
titudinibus & crassitudinibus superiora inferiorum fieri contractiora.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer