Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

munins 
vim 
q Hom 
LIBER 
Caput. 
VIII. 
De aris deorum ordinandis. 
Arae spectent ad orientem, & semper inferiores sint collocatae, quam simulacra, quae 
fuerint in aede, vti suspicientes diuinitatem qui supplicant & sacrificant, dis 
sparibus altitudinibus ad sui cuiusque dei decorem componantur, Altitudi 
nes autem earum sic sunt explicandae, vti loui omnibusque coelestibus quamexcel¬ 
sissimae constituantur, Vestae Terrae Marique humiles collocentur, ita idoneae 
his institutionibus explicabuntur in mediis aedibus ararum deformationes, 
Explicatis aedium sacrarum compositionibus in hoc libro, in sequenti de con 
munium operum reddemus distributionibus explicationes. 
M.VITRVVII DE ARCHITECTVRA 
LIBER 
QVINTVS. 
VI amplioribus voluminibus imperator ingenii co¬ 
gitationes prceptaque explicauerunt, maximas & egrae¬ 
gias adiecerunt suis scriptis autoritates, quod etiam vel 
in nostris quoque studiis res pateretur, vt amplifica¬ 
tionibus autoritas & in his pareceptis augeretur, sed id non 
est, quemadmodum putatur, expeditum, Non enim de 
architectura sic scribitur, vt historiae aut poemata, hi¬ 
storiae per se tenent lectores, habent enim nouarum regue 
varias expectationes, poematum vero carminum metra & pedes ac verbo¬ 
rum elegans dispositio, & sententiarum inter personas & versuum distincta 
pronunciatio, prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad summan 
scriptorum terminationem, Id autem in architecturae conscriptionibus non 
potest fieri, quod vocabula ex artis propria necessitate concepta inconsueto ser 
mone obiiciunt sensibus obscuritatem. Cum ea ergo per se non sint aperta, nec 
pateant eorum in consuetudine nomina, tum etiam preceptorum late vagan 
tes scripturae si non contrahantur, & paucis & perlucidis sententiis explicem 
tur, frequentia multitudineque sermonis impediente, incertas legentium effi 
cient cogitationes. Itaque occultas nominationes commensusque è membris ope¬ 
rum pronuncians vt memoriae tradantur, breuiter exponam, Sic.n.expeditius 
ea recipere poterunt mentes, Non minus cum animaduertissem distentam oc 
cumpationibus ciuitatem publicis & priuatis negociis, paucis iudicaui scriben¬ 
dum, vti angusto spatio vacuitatis ea legentes breuiter percipere possent, 
Etiamque Pythagorae hisque qui eius heresim fuerunt secuti, placuit cubicis ronni¬ 
bus pcepta in voluminibus scribere, constitueruntque cubum. ccxvi. versuum 
eosque non plusquam tres in vna conscriptione oportere esse putauerunt, Cubus 
aut est corpus ex. vi. lateribus aequali latitudine planitiarum perquadratum, Is 
cum est iactus, quam in partem incubuit, dum est intactus, immotam habet sta¬ 
bilitatem, vti sunt etiam tesserae, quas in alueo ludentes iaciunt, Hanc autem simili¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer