Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

LIBER cæſymmetriæ rõnem. Nos autem exponimus vti ordo poſtulat, quemad-
modum a præceptoribus accep imus, vti ſiquis voluerit his rõnibus atten-
dens ita ingredi, habeat proportiones explicatas, quibus emendatas & ſine
vitiis efficere poſſit ædiũ ſacra℞ dorico more perfectiones. Frons ædis dori-
cæ in loco quo columnæ conſtituuntur, diuidatur ſi tetraſtylos erit, in par-
tes. xxviii. ſi hexaſtylos. xliiii. ex his pars vna erit modulus, ꝗ græce έμ@ά-
τμς dicitur, cuius moduli conſtitutione ratiocinationibus efficiuntur om
nis operis diſtributiones, Craſſitudo columnarum erit duorum modulo-
rum: altitudo cum capitulo. xiiii. Capituli craſſitudo vnius moduli, latitu-
do duorum & moduli ſextæ partis, Craſſitudo capituli diuidatur in partes
tres, e quibus vna plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum anulis, ter
tia hypotrachelio cõtrahatur columnæ, ita vti in tertio Iibro de ionicis eſt
ſcriptum.

a. cymatiũ
b. plinthus
c. echinus cũ anulis
d. pars q̃ hy- potrachilio
contrahitur
columnæ
a b c d

Epiſtylii altitudo vnius moduli cũ tenia & guttis, tenia moduli ſeptima,
guttarum longitudo ſub tenia contra triglyphos alta cũ regula parte ſex-
ta moduli præpendeat, Item epiſtylii latitudo ima reſpondeat hypotrache
lio ſummæ columnæ, Supra epiſtylium collocandi ſunt triglyphi cum ſu-
is methopis alti vnius & dimidiati moduli, lati in fronte vnius moduli, ita
diuiſi, vt in angularibus columnis & in mediis contra tetrantes medios ſint
collocati, & intercolumniis reliquis bini, in mediis pronao & poſtico ter-
ni, ita relaxatis mediis interuallis ſine impeditionibus aditus accedentibus
erit ad deo℞ ſimulacra, Triglypho℞ latitudo diuidat̃ in partes ſex, ex qui-
bus quin partes in medio duæ dimidiæ dextra ac ſiniſtra deſignentur, re-
gula vna in medio deformetur femur, quod græce μΗρὼς dicitur, ſecundũ
eam canaliculi ad normæ cacumen imprimantur, Ex ordine eorum dextra
ac ſiniſtra altera femora conſtituantur, in extremis partibus ſemicanalicu-
li interuertantur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer