Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

PRIMVS. 
F 
LATA 
Hostis enim siquam partem muri occupauerit, qui repugnabunt, rescindent: et si 
celeriter administrauerint, non patientur reliquas partes turrium murique ho¬ 
stem penetrare, nisi se voluerit prcipitare. Turres itaque rotundae, aut poly¬ 
goniae sunt faciendae, quadratas enim machinae celerius dissipant, quod angu¬ 
sos arietes tundendo frangunt: in rotundationibus autem (vti cuneos) ad 
centrum adigendo, laedere non possunt. Item munitiones muri turriumque 
aggeribus coniunctae, maxime tutiores sunt, quod neque arietes, neque suffos¬ 
siones, neque machinae, caeterae eis valent nocere. Sed non in omnibus locis 
est aggeris ratio facienda, nisi quibus extra murum, ex alto loco, plano pe¬ 
de accessus fuerit ad moenia oppugnanda. Itaque in eiusmodi locis pri¬ 
mum fosse sunt faciendae, latitudinibus & altitudinibus quam amplissimis: 
deinde fundamentum muri deprimendum est intra alueum fossae, & id 
extruendum est ea crassitudine, vt opus terrenum facile substineatur. 
Item interiore parte substructionis, fundamentum distans ab exterio¬ 
re introrsus amplo spatio constituendum est, ita vti cohortes possint, 
quemadmodum in acie instructae, ad defendendum supra latitudinem 
aggeris consistere. Cum autem fundamenta ita distantia inter se fue¬ 
rint constituta, tunc inter ea alia transuersa coniuncta exteriori & inte¬ 
riori fundamento, pectinatim disposita, quemadmodum serre dentes 
soluentes se collocentur. 
a contignatio
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer