Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

a taleae fibu¬ 
LIBER 
turres sunt proiiciendae in exteriorem partem: vti cum ad murum ho¬ 
stis impetum uelit appropinquare, a turribus dextra ac sinistra lateribus 
apertis, telis vulneretur. Curandumque maxime videtur, ut non facilis 
sit aditus ad oppugnandum murum: sed ita circundandum ad loca pre¬ 
cipitia, & excogitandum, uti portarum itinera non sint directa, led a. 
Namque cum ita factum fuerit, tunc dextrum latus accedentibus, quod 
scuto non erit tectum, proximum erit muro. Collocanda autem op¬ 
pida sunt non quadrata, nec procurrentibus angulis, sed circuitionibus, 
uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. In quibus enim anguli procur¬ 
runt, difficiliter defenditur, quo angulus magis hostem tumetur quam ciuem. 
Crassitudinem autem muri ita faciendam censeo, uti armati homines, 
supra obuiam uenientes alius alium, sine impeditione preterire possint: 
dum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae quancreberrime 
instruantur, uti utraeque muri frontes inter se (quemadmodum fibulis) his 
taleis colligatae, aeternam habeant frmitatem. 
K 
Namque ei materiae, nec tempestas, nec caries, nec uetustas potest nocere: 
sed ea & in terra obruta, & in aqua collocata, permanet sine uitiis utilis 
sempiterno. Itaque non solum in muro, sed etiam in substructionibus: 
quique parietes murali crassitudine erunt faciendi, hac ratione religati, 
non cito uitiabuntur. Interualla autem turrium ita sunt facienda, ut 
ne longius sit alia ab alia, sagittae emissione: uti siqua oppugnetur, tum a 
turribus quae erunt dextra ac sinistra, scorpionibus, reliquisque telorum 
missionibus, hostes reiiciantur. Etiamque contra, interior turrium diui¬ 
dendus est murus, interuallis tam magnis quam erunt turres, ut itinera sint 
interioribus partibus turrium contignata: neque ea ferro fixa,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer