Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

LIBER dum ab certis partibus cœlum, cum inſidit in apertas uenas plus ꝗ̃ pa-
titur, e mixtionibus naturali temperatura corpus. Item ſi humor oc-
cupauit corporum uenas, impareſ eas fecit, cætera principia ut a liqui-
do corrupta, diluuntur, & diſſoluuntur compoſitionis uirtutes. Item
erefrigerationibus humoris, uentorum, & aurarum, infunduntur ui-
tia corporibus. Non minus aeris, etiam terreni, in corpore naturalis
compoſitio augendo autminuendo, infirmat cætera principia: terrena,
cibi plenitate: aerea, grauitate cœli. Sed ſiquis uoluerit diligẽtius hæc
ſenſu percipere, animaduertat, attendat naturas auium, & piſcium, & terreſtrium animalium, & ita cõſiderabit diſcrimina temperaturæ. Aliã
enim mixtionem habet genus auium, aliam piſcium, longe aliter terre-
ſtrium natura. Volucres minus habent terreni, minus humoris, calo-
ris temperatæ, & aeris multum. Igitur leuioribus principiis compoſi-
te, facilius in aeris impetum nituntur. A quatiles autem piſcium natu-
ræ,ꝙ temperatæ ſunt a calido, plurimum ex aeris & terreni ſunt com-
poſitæ, ſed humoris habent oppido ꝗ̃ paulum, quo minus habẽt e prin-
cipiis humoris in corpore, facilius in humore perdurant. Ita cum ad
terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt. Item terreſtria,
ꝙ e principiis ab aere calore ſunt temperata, minuſ habent terreni,
plurimum humoris, ꝙ abundant humidæ partes, non diu poſſunt in
aqua uitam tueri. Ergo ſi hæc ita uidentur quemadmodum propo-
ſuimus, & ex iis principiis animalium corpora compoſita ſenſu perci-
pimus, & exuberationibus aut defectionibus ea laborare diſſolui in-
dicauimus, non dubitamus quin diligentius queri oporteat, uti tempe-
ratiſſimas cœli regiones eligamus, cum querẽda fuerit in mœnium col-
locationibus ſalubritas. Ita etiam at etiam ueterum reuocandam
cenſeo rationem, Maiores enim e pecoribus imolatis quæ paſcebantur
in iis locis, quibus aut oppida aut caſtra ſtatiua conſtituebantur, imſpi-
ciebant iecinora: & ſi erant liuida & uitioſa prima, alia imolabant: dubi-
tantes utrum morbo, an pabuli uitio læſa eſſent. Cum pluribus exper-
ti erant, & probauerant ĩtegram & ſolidam naturam iecinorum ex aqua
& pabulo, ibi conſtituebant munitiones. Si autem uitioſa inueniebant,
inditio tranſſerebant: idem in humanis corporibus peſtilentem futurã
naſcentem in iis locis aquæ cibi copiam: & ita tranſmigrabant, & mu-
tabant regiones, querentes omnibus rebus ſalubritatem. Hoc autem
fieri, uti pabulo cibo ſalubres proprietates terræ uideantur, licet ani-
maduertere & cognoſcere ex agris cretenſium: qui ſunt circa Pothe-
reum flumen', quod eſt Cretæ inter duas ciuitates Gnoſon & Corty-
nam. Dextra enim & ſiniſtra eius fluminis, paſcuntur pecora: ſed ex iis,
quæ paſcuntur proxime Gnoſon, ſplenem habent: quæ autem ex alte-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer