Quae in hac
hydraulica
descriptione
dunt ab aucto
re non facile
pictura consec
pnt quaobrem sa
tis esse duxi
studiosis suà
ptem relinquere
& in extremo
libro uocabu
la declarare
LIBER
nes extollentes fundos intra modiolos uehementi pulsus crebritate, & ob¬
turantes foramina cymbalis superiora, aera qui est ibi clusus pressionibus co¬
actum, in fistulas cogunt, per quas in lignea concurrit & per eius ceruices in
arcam, motione vero uectium vehementiore spiritus frequens compressus
epistomiorum aperturis influit, & replet anima canales, Itaque cum pinnae ma¬
nibus tactae propellunt & reducunt continenter regulas, alternis obturant fora
mina alternis aperiundo ex musicis artibus multiplicibus modulorum varie¬
tatibus sonantes excitant uoces.
Quantum potui niti ut obscura res
per scripturam dilucide pronunciare
tur contendi, Sed haec non est faci¬
lis ron, neque omnibus expedita ad i¬
telligendum praeter eos, qui in his ge
neribus habent exercitationem, Qd
si qui parum intellexerit e scriptis
cum ipsam rem cognoscent, profe
cto inuenient curiose, & subtilitei
omnia ordinata.
Qua ratione rheda vel naui ve
cti peractum iter dimetiamur.
Caput. XIIII.
Transferatur nunc cogitatus scri
pturae ad rationem non inutilem sed
summa solertia à maioribus tradi¬
tam qua in uia rheda sedentes vel
e
mari nauigantes scire possumus quot milia numero itineris fecerimus, Hoc
autem erit sic. Rotae quae erunt in rheda sint latae per mediam diametron pedum
quaternum & sextantis, vt cum finitum locum habeat in se rota, ab eoque inci¬
piat progrediens in solo viae facere versationem, perueniendò ad eam finitio¬
nem a qua coeperit versari, certum modum spatii habeat peractum pedum
xiis. His ita praeparatis tunc in rotae modiolo ad partem interiorem tympa¬
num stabiliter includatur habens extra frontem suae rotundationis extante
denticulum vnum, Insuper autem ad capsum rhedae loculamentum firmiter figa¬
tur habens tympanum versatile in cultro collocatum & in axiculo conclu
sum, In cuius tympani frontem denticuli perficiantur aequaliter diuisi, nume¬
ro quadringenti couenientes denticulo tympani inferioris, Praeterea superio
ri tympano ad latus figatur alter denticulus prominens extra dentes, Super
autem tertium tympanum planum eadem ratione dentatum inclusum in al¬
terum loculamentum collocetur, conuenientibus dentibus denticulo qui
in secundi tympani latere fuerit fixus, in eoque tympano foramina fiant, qua¬
tum diurni itineris miliariorue numero cum rheda possit exiri, min? plusue