a. mola
b. ifudibulum
c. pinne rotae
LIBER
V
g
De coclea quae magnam copiam extollit aquae: sed non tam alte. Cap. XI.
Est autem etiam cocleae ratio, quae magnam vim haurit aquae, sed non tam alte tollit?
rota. Eius autem ratio sic expeditur. Tignum sumitur, cuius tigni quanta fuerit pedum
longitudo tanta digitorum expedit crasitudo. Id ad circinum rotundatur. In capi
tibus circino diuiduntur circinationes eorum tetrantibus in partes quattuor, uel
octantibus in partes octo ductis lineis, eaeque lineae ita collocentur, ut in plano
posito tigno ad libellam, vtriusque capitis lineae inter se respondeant ad perpendi¬
culum, ab his deinde a capite ad alterum caput lineae perducantur conuenientes,
Vti quam magna erit pars octaua circinationis tigni, tam magnis spatiis distent
secundum latitudinem. Sic & in rotundatione & in longitudine aequamlia spatia fient.
Ita quo loci describuntur lineae, quae sunt in longitudine spectantes, faciende de
cussationes, & indecussationibus finita puncta. His ita emendate descriptis su¬
mitur salignea tenuis aut de vitice secta regula, quae vncta liquida pice figitur in
primo decussis puncto, deinde traiicitur oblique ad insequentes longitudines &
circuitiones decussium. Et ita ex ordine progrediens singula puncta prtereundo
& circuminuoluendo, collocatur in singulis decussationibus: & ita puenit & figitur
ad eam lineam, recedens a primo in octauum punctum, in qua prima pars eus est fixa. Eo
modo quantum progreditur oblique par spatium & per octo puncta, tantundem in lo¬
gitudine procedit ad octauum punctum. Eadem ratione par omne spatium longitu¬