Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

PRIMVS 
De electione locorum salubrium & quae obsint salubritati & vnde 
lumina capiantur. 
Caput. IIII. 
Tn ipsis vero moenibus ea erunt principia. Primum electio loci saluberri¬ 
mi. Is autem erit excelsus & non nebulosus: non pruinosus, regionesque 
coeli spectans, neque aestuolas, neque frigidas, sed temperatas. Deinde si eui¬ 
tabitur palustris vicinitas. Cum enim aurae matutinae cum sole orien¬ 
te ad oppidum peruenient, & iis ortae nebulae adiungentur, spiritusque be¬ 
stiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos in habitatorum cor¬ 
pora flatus spargent, efficient locum pestilentem. Item si secundum ma¬ 
re erunt moenia, spectabuntque ad meridiem, aut ad occidentem, non erunt 
salubria: quia per aestatem coelum meridianum sole exoriente calescit, 
meridie ardet. Item quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit. 
meridie calet, vespere feruet, Igitur mutationibus caloris & refrigeratio¬ 
nis, eorporam quae in iis locis sunt, vitiantur. Hoc autem licet animaduer¬ 
tere etiam ex iis quae non sunt animalia. In cellis enim uinariis tectis, lu¬ 
mina nemo capit a meridie, nec ab occidente, sed a septentrione: quod ea re¬ 
gio nullo tempore mutationes recipit, sed est firma perpetuo, & immu¬ 
tabilis. Ideo etiam & granaria quae ad solis cursum spectant, bonitatem 
cito mutant. obloniaque & poma, quae non in ea coeli parte ponuntur quae 
est auersa a lolis cursu, non diu seruatur. Nam semper calor cum exco 
quit, aeribus firmitatem eripit, & vaporibus feruidis exuggendo natu¬ 
rales virtutes, dissoluit eas, & feruore mollescentes efficit imbecillas: vt 
etiam in ferro animaduertimus: quod quamuis natura sit durum, in for¬ 
nacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, vti in omne genus 
formae faciliter fabricetur: & idem cum molle & candens est, si refrige¬ 
retur tinctum frigida, redurescit, & restituitur in antiquam proprieta¬ 
tem. Licet etiam considerare haec ita esse, ex eo, quod estate, non solum in 
pestilentibus locis, sed etiam in salubribus, omnia corpora calore fiant 
imbecilla: & per hiemem, etiam quae sint pestilentissimae regiones, effi¬ 
ciantur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. Non minus 
etiam quod quae a frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas, non 
possunt durare, sed dissoluuntur: Quae autem ex calidis locis, sub septen¬ 
trionum regiones frigidas, non modo non laborant immutatione loci 
valitudinibus, sed etiam confirmantur. Quare cauendum esse uidetur 
in moenibu? collocandis ab iis regionibus, quae caloribus, flatu? ad corpora ho¬ 
minu pnt spargere. Nam quia ex principiis, qua i x appellant, omna 
corpora sunt composita, idest ex calore, & humore, & terreno, & aere, & his 
mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium aimalium in mundo genera¬ 
timqualitates, Ergo in quibus corporibus cum exuperat e pricipiis calor. 
tunc interficit, dissoluitque caetera feruore. Haec autem uitia efficit ferui¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer