DECIMVS.
99
praemunt eius collum ad quem propius accesserunt, quemadmodum in sta¬
tera aequipondium cum examine progreditur ad fines ponderationum, Ea
dem ratione iumenta cum iuga eorum subiugiorum loris per medium tem¬
perantur aequaliter trahunt onera. Cum autem impares sunt eorum uirtu¬
tes, & unum plus ualendo praemit alterum, loro traiecto fit una pars iugi lon
gior, quae imbecilliori auxiliatur iumento, Ita in phalangis ut in iugis, cum
in medio lora non sunt collocata, sed eam partem, qua progreditur lorum
à medio centro breuiorem efficit, & alteram longiorem, ea ratione, si per id
centrum, quo loci perductum est lorum vtraque capita circumagentur, lon
gior pars ampliorem, breuior minorem aget circinationem, Et quemadmo
dum minores rotae duriores & difficiliores habent motus, sic phalangae, &
iuga in quibus partibus habent minora ab centro ad capita interualla, prae
munt duriter colla, Quae autem longiora habent ab eodem centro spatia le¬
uant oneribus extrahentes & ferentes, Cum haec ita ad centum porrectioni
bus & circinationibus receperint motus, tum vero etiam plostra, rhedae, tym¬
pana, rotae, cocleae, scorpiones, balistae, prela, caeteraeque machinae iisdem ratio
nibus per porrectum centrum & rotationem circini versatae faciunt ad pro
positum effectus.
De organorum ad aquam hauriendam generibus & primum
de tympano.
IX.
Caput.
Nunc de organis, quae ad hauriendum aquam inuenta sunt quemadmodum
variis generibus comparentur, exponam, Et primum dicam de tympano,
Id autem non alte tollit aquam sed exhaurit expeditissime multitudinem ma
gnam, Fit axis ad tornum aut circinum fabricatus capitibus lamina ferratis
habens in medio circa se tympanum ex tabulis inter se coagmentatis, collo
caturque in stipitibus habentibus in se sub capite axis ferreas laminas, In eius
tympani cauo interponuntur octo tabulae transuersae tangentes axem, & ex
tremam tympani circumitionem, quae diuidunt aequalia in tympano spatia,
Circa frontem eius figuntur tabulae relictis semipedalibus aperturis ad aquam
intra cocipiendam, Item secundum axem columbaria fiunt excauata in sin¬
gulis spatiis ex una parte, Id autem cum est nauali ratione picatum homini
bus calcantibus versatur, & hauriendo aquam per aperturas, quae sunt in fron
tibus tympani, reddit eam per columbaria secundum axem, ita supposito
labro signeo habente vna secum coniunctum canalem, & hortis ad irrigan
dum, & salinis ad temperandum prraebetur aquae multitudo.
N iii
2ixs.
fimgig.
23in.
U3ge 22
dno
3 LuE
n ln
i
ne
CP