LIBER
Id autem fit qud breuior pars prior uectis ab ea praessione, quod est centrum, su¬
bit sub onus, & quod longius ab eo centro distans caput eius, per id cum du¬
citur faciundo motus circinationis cogit pressionibus examinare paucis ma
nibus oneris maximi pondus, Item si sub onus uectis ferrei lingula subiecta
fuerit, neque eius caput pressione in imum, sed aduersus in altitudinem extol¬
letur, lingula fulcta in areae solo habebit eam pro onere, oneris autem ipsi¬
us angulum pro pressione, ita non tam faciliter, quam per pressionem, sed
aduersus nihilominus in pondus oneris erit excitatum. Igitur si plus lin¬
gula uectis supra hypomochlion posita sub onus subierit & caput eius pro¬
pius centrum pressiones habuerit, non poterit onus eleuare, nisi (quemad¬
modum suprascriptum est) examinatio uectis longius per caput neque iuxta
onus fuerit facta, Id autem ex trutinis, quae staterae dicuntur licet considera
re, Cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, vbi ut centrum est
collocata, & aequipondium in alteram partem scapi per puncta uagando,
quo longius, autm etiam ad extremum perducitur paulo etiam pari ponde¬
re amplissimum pensionem parem perficit, per scapi librationem & exami
nationem longius a centro recedentem, Ita imbecillior aequipondii breui¬
tas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter
ab imo sursum uersum egredi cogit, Quemadmodum etiam nauis onera¬
riae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui o a graecis ap¬
pelatur, una manum momento per centri rationem pressionibus artis agitans
uersat eam amplissimis & immanibus mercis & penus ponderibus onera¬
tam, eiusque vela cum sunt per altitudinem mediam mali pendentia nonn po
test habere nauis celerem cursum, Cum autem in summo cacumine anten¬
nae subducta sunt, tunc uehementiori progreditur impetu, quod non proxi¬
me calcem mali, quod est loco centri, sed in summo longius, & ab eo pro¬
gressa recipiunt in se uela ventum, Itaque vti uectis sub onere subiectus, si
per medium premitur durior est, neque incumbit, Cum autem caput eius
summum deducitur faciliter onus extollit, Similiter vela cum sunt per me
dium temperata minorem habent uirtutem, Quae autem in capite mali sun¬
mo collocantur discedentia longius a centro non acriore sed eodem flatu
pressione cacuminis uehementius cogunt progredi nauem, Etiam remi cir
ca scalmos strophis religati cum manibus impelluntur & reducuntur ex¬
tremis progredientibus a centro parmis in maris undis, summam impul¬
sum uehementi protrudunt porrectam nauem secante prora liquoris rarita¬
tem, Onerum uero maxima pondera cum feruntur a phalangariis exapho
ris, & tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uti
indiuisi oneris solido pondere certa quadam diuisionis ratione aequas
partes collis singuli ferant operarii, Mediae enim partes phalangarum, qui¬
bus lora tetraphororum inuehuntur, clauis sunt finitae, ne labantur in
unam uel alteram partem, Cum enim extrafinem centri promquentur,