Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

DECIMVS. voluebat rotas, ſed nõ poterat ad lineã uia recta ducere, ſed exibat in vnam
uel alteram partẽ, Ita neceſſe erat rurſus retroducere, Sic paconius ducendo
& reducendo pecuniam contriuit, ut ad ſoluendum non eſſet.

92. De inuentione lapicidinæ qua templum dianæ epheſiæ conſtru-
ctum eſt. # Caput. VII.

Puſillum extra ꝓgrediar & de his lapicidinis quemadmodũ ſint inuẽtæ expo
nam, Pixodarus fuerat paſtor, Is in his locis verſabat̃, Cum aũt ciues ephe-
ſio℞ cogitarẽt fanum dianæ ex marmore facere, decernerent a paro, prœ-
coneſſo, eraclea, thaſo, uti marmore, ꝑ id tẽpus ꝓpulſis ouibus pixodarus ĩ
eodẽ loco pecus paſcebat, ibi duo arietes inter ſe cõcurrentes alius aliũ p̃-
terierunt, & impetu facto unus cornu ꝑcuſſit ſaxum, ex quo cruſtã quæ cã-
didiſſimo colore fuerat deiecit, Ita pixodarus dicit̃ oues in mõtib{us} reliquiſ
ſe, & cruſtã curſim epheſum, cũ maxime de ea re ageret̃, detuliſſe, Ita ſtatim
honores ei decreuerunt & nomẽ mutauerũt, ut pro Pixodaro, euãgelus no
minaretur, hodie quot menſibus magiſtratus in eum locum proficiſcit̃,
& ei ſacrificium facit, & ſi non fecerit pœna tenetur.

93. De porrecto & rotundatione machina℞ ad onerũ leuatiões. # Ca. VIII.

De tractoriis rõnibus, quæ neceſſaria putaui breuiter expoſui, Quo℞ mot{us}
& uirtutes duæ res diuerſæ & ĩter ſe diſſimiles, uti cõgruentes, ita principia
pariũt ad duos perfectus, vnũ porrecti, quem græci εὐθύαν uocitant, alterũ
rotũditatis, quã χνκλωΤΉη [?] appellãt, ſed uere ne ſine rotũdatiõe mot{us} por
recti, nec ſine porrecto rotatiõis verſatiões, one℞ poſſunt facere leuationes. Id aũt ut ĩtelligat̃ exponã, Inducũtur uti cẽtra axiculi in orbiculos, & ĩ tro-
cleis collocant̃, per quos orbiculos funis circũactus directis ductiõibus, & in ſucula collocat{us} ue-
ctiũ verſationibus one
rũ facit egreſſus in al-
tum, cuius ſuculæ car
dines vticentra porre-
cti in cheloniis, fora-
minibuſ eius uectes
concluſi, capitibus ad
circinum circumactis,
torni ratiõe verſando
faciũt onerum elatio-
nes. Quemadmodum
etiam ferreus uectis cũ
eſt admotus ad onus,
quod manuum multitudo non põt mouere, ſuppoſita uti centro cito por
recta preſſiõe, quod græci ὑωομόΧλιοη appellãt, & vectis lingua ſub onus
ſubdita, caput eius unius hominis uiribus preſſum, id onus extollit.

93.1.

a. hypomo
clion.
b. uectis
c. onus
b a c

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer