Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

DECIMVS. 
97 
Harum machinationum omnium quae su pra sunt scriptae rationes non mo¬ 
do ad has res, sed ad onerandas & exonerandas naues sunt paratae, aliae ere¬ 
cte, aliae plane in charchesiis uersatilibus collocatae, Non minus sine tignorum 
erectionibus in plano etiam eadem ratione & temperatis funibus & trocle¬ 
is subductiones nauium efficiuntur. 
Ingeniosactesiphontis ro ad grauia onera ducenda. Cap. VI. 
Non est alienum etiam ctesiphontis ingeniosam inuentionem exponere, Is 
enim scapos columnarum ex lapicidinis cum deportare uellet Ephesum ad 
dianae fanum, propter magnitudinem onerum, & viarum campestrem mol¬ 
litudinem, non confisus carris, ne rotae deuorarentur, sic est conatus, De materia 
trientali scapos quattuor, duos transuersarios interpositos duobus longis quam 
ta longitudo scapi fuerat, complectit & compegit & ferreos chodaces vti subscu 
des in capitibus scaporum implumbauit, & armillas in materia ad chodaces 
circundandos infixit, item baculis il igneis capita religauit, Chodaces autem 
in armillis inclusi liberam habuerunt versationem tantam, vti cum boues du 
cerent subiuncti, scapi uersando in chodacibu? & armillis sine fine uoluerentur. 
6 
S 
Cum aut scapos omnes ita vexissent, & instarent epistyliorum vecturaefili¬ 
a. scapi trienta 
b. columna 
c. armilla in 
qua choda 
ces qui in ca¬ 
pite columnae 
sunt implum 
bati. uertuntur.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer