Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

LIBERI 
Item naturae decor erit, si cubiculis & bybliothecis, ab oriente lumi¬ 
na capientur: balneis & hybernaculis, ab occidente hyberno: pinaco¬ 
thecis, & quibus certis luminibus opus est paribus, a septentrione: 
que ea coeli regio neque exclaratur, neque obscuratur solis cursu: sed est cer¬ 
ta & immutabilis die perpetuo. Distributio autem est copiarum lo¬ 
cique commoda dispensatio, parcaque in operibus sumptus cum ratione 
temperatio. Haec ita obseruabitur, si pri mum architectus ea non que¬ 
ret, quae non poterunt inueniri, aut parari, nisi magno. Namque non 
omnibus locis arenae fossitiae, nec cementorum, nec abietis, nec sap¬ 
pinorum, nec marmoris copia est: sed aliud alio loco nascitur, quo¬ 
rum comportationes difficiles sunt & sumptuosae. Vtendum autem 
est, ubi non est, arena fossitia, fluuiatica, aut marina lota. Inopiae quoque 
abietis aut sappinorum uitabuntur, utendo cupresso, populo, ulmo, 
pinu. Reliqua quoque his similia erunt explicanda. Alter gradus erit 
distributionis, cum ad usum patrum familiarum, aut ad pecuniae co¬ 
piam, aut ad elegantiae dignitatem, aedificial alte disponentur. Namque 
aliter urbanas domos oportere constitui uidetur: aliter quibus ex pos¬ 
sessionibus rusticis influunt fructus: non idem feneratoribus: aliter bea¬ 
tis & delicatis: potentibus uero quorum cogitationibus respu? guber¬ 
natur, ad usum collocabuntur: & omninò faciendae sunt aptae omnibus 
personis aedificior um distributiones. 
De partibus architecturae in priuatorum & publicorum aedificiorum 
distributionibus & gnomonices & machinationis. Caput. III. 
P artes ipsius architecturae sunt tres aedificatio, gnomonice, machinatio. 
Aedificatio autem diuisa est bipartito, e quibus una est moenium & 
communium operum in publicis locis collocatio, altera est priuatorum 
aedificiorum explicatio. Publicorum autem distributiones sunt tres, e 
quibus una est defensionis, altera religionis, tertia oportunitatis. De¬ 
fensionis est murorum turriumque & portarum ratio, ad hostium impe¬ 
tus perpetuo repellendos excogitata. Religionis, deorum immorta¬ 
lium fanorum, aediumque sacrarum collocatio. Oportunitatis, omnium 
locorum ad vsum publicum dispositio: uti portus, fora, porticus, balnea, 
theatra, inambulationes, caeteraque, quae iisdem rationibus in publicis de¬ 
signantur locis. Haec autem ita fieri debent, ut habeatur ratio firmitatis 
vtilitatis, uenustatis. Firmitatis erit habita ratio, cum fuerit fundamen¬ 
torum ad solidum depressio: & ex quaque materia copiarum sine auaritia 
diligens electio. Vtilitatis autem, emendata, & sine impeditione, ulu lo 
corum, dispositio: & ad regiones sui cuiusque generis apta & commoda 
distributio. Venustatis uero, cum fuerit operis species grata & elegans. 
membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum rationes.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer