Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

DECIMVS. 
95 
rum ratio ad vsum sunt necessaria, sine quibus nulla res potest esse non im¬ 
pedita. Ois autem machinatio est a reguem natura procreata, ac a praeceptrice & ma¬ 
gistra mundi versatione istituta. Namque animaduertamus primum & alpicia¬ 
mus continentem solis, lunae, quinque etiam stellarum naturam, quae ni machina¬ 
ta uersarentur non habuissemus in terra lucem, nec fructuum maturitates. Cum 
ergo maiores haec ita esse animaduertissent, e rerum natura sumpserunt exem¬ 
pla, & ea imitantes inducti rebus diuinis, commodas uitae perfecerunt expli¬ 
cationes. Itaque comparauerunt, ut essent expeditiora alia machinis & earum 
versationibus, nonnulla organis, Et ita quae animaduerterunt ad vlum vtilia esse 
studiis, artibus, istitutis, gradatim augenda doctrinis curauerunt, Attendamus 
enim primum inuentum de necessitate vt vestitus, quemadmodum telagum organicis 
administrationibus connexus staminis ad subtegmen, non mo corpora tegendo 
tueantur, sed etiam ornatus adiiciant honestatem, Cibi uero non habuissemus abun¬ 
dantiam, nisi iuga, & aratra bobus iumentisque omnibus eent inuenta, Sucularumque & 
praelorum & uectium si non fuisset torcularis prparatio, neque olei nitorem, neque vitium 
fructum habere potuissemus ad iucunditatem, Portationesque eorum non eent, nisi 
plaustrorum aut sarracorum per terram, nauicularum per aquam inuentae eent machi¬ 
nationes, Trutinarum uero librarumque ponderibus examinatio reperta vindicat 
ab iniquitate iustis moribus vitam, Non minusque sunt inumerabiles moderatio 
nes machinationum, de quibus non necesse videtur disputare, quimim sunt ad manum 
quottidiane, ut sunt rotae, folles fabroruem, rhedae, cisia, torni, caeteraque quae com 
munes ad vsum consuetudinibus habent opportunitates, Itaque incipiemus de 
his quae raro ueniunt ad manus (ut nota sint) explicare. 
De aedium sacrarum publicorumque operum machinationibus tractoriis. Cap. II. 
Primumque instituemus de his quae aedibus sacris ad operumque publicorum prfectio 
nem necessitate comparantur, quae fiunt ita, Tigna tria ad oneru magnitudinem 
ratione expediuntur, & a capite a fibula coniuncta, & in imo diuaricata eriguntur 
funibus in capitibus collocatis, & iis item circa dispositis erecta retinent, Alli 
gatur in summo troclea, quam etiam nonnulli, rechamum dicunt, In trocleam indum 
tur orbiculi duo, per axiculos uersationes habentes, per cuius orbiculum sum 
mum traiicitur ductarius funis, Deinde demittitur & traducitur circa orbi¬ 
culi imum trocleae inferioris, refertur autem ad orbiculum imum trocleae supe 
rioris, & ita descendit ad inferiorem, & in foramine eius caput funis religat, 
Altera pars funis refertur inter imas machinae partes, In quadris autem tigno¬ 
rum posterioribus quo loci sunt diuaricata, figuntur chelonia, in quae coniici 
untur sucularum capita, ut faciliter axes uersentur, Eae suculae proxime capita 
habent foramina bina ita temperata, ut vectes in ea conuenire possint, Ad 
rechamum autem imùm ferrei forfices religantur, quorum dentes in saxa 
forata accommodantur, Cum autem funis habet caput ad suculam religa¬ 
tum & vectes ducentes eam versant, funis se inuoluendo circa suculam exten 
ditur, & ita subleuat onera ad altitudinem & operum collocationes.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer