Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

PRIMVS. num. Eurythmia eſt uenuſta ſpecies, commoduſ in compoſitioni-
bus membrorum aſpectus. Hæc efficitur, cum membra operis conue-
nientia ſunt, altitudinis ad latitudinem, latit udinis ad longitu dinem, & ad ſummam omnia reſpondeant ſuæ ſymmetriæ. Item ſymmetria eſt
ex ipſius operis membris conueniens conſenſus, ex partibuſ ſepara-
tis, ad vniuerſæ figuræ ſpeciem, ratæ partis reſponſus: vt in hominis
corpore e cubito, pede, palmo, digito, cæteriſpartibus, ſymmetros eſt,
fic eſt in operum perfectionibus. Et primum in ædibus ſacris, vt e colũ-
narum craſſitudinibus, aut e triglypho, aut etiam embatere baliſtæ fo-
ramine, quod græci ΠερΗΤοע vocitant, nauibus interſcalmio, q uod
@ιΠΗΧαἳπἨ dicitur, itẽ cæterorum operum e membris, inuenitur ſy m-
metriarum ratiocinatio. Decor autem eſt emendatus operis aſpe-
ctus, probatis rebus compoſiti cum autoritate. Is perſiicitur ſtatione,
qui græce θεμαΤισμὸς dicitur, ſeu conſuetudine, aut natura. Statio-
ne, cum Ioui, fulguri, & cœlo, & ſoli, & lunæ, ædiſicia ſub diuo, hy-
petraque conſtituuntur. Horum enim deorum & ſpecies & effectus@,
in aperto mundo atque@ lucenti, præſentes videmus. Mineruæ, & Marti,
& Herculi, ædes doricæ ſient. His enim diis propter virtutem, ſine de-
litiis ædiſicia conſtitui decet. Veneri, Floræ, Proſerpinæ, fontium nym-
phis, corinthio genere conſtitutæ, aptas videbuntur habere proprie-
tates: ꝙ his diis propter teneritatem, graciliora, & florida, foliiſque & volutis ornata opera facta, augere videbuntur iuſtum decorem. Iuno-
ni, Dianæ, Libero patri, cæteriſque diis qui eadem ſunt ſimilitudine, ſi
ædes ionicæ conſtruentur, habita erit ratio mediocritatis: ꝙ & ab ſeuero
more doricorum, & a teneritate corynthiorum, temperabitur earum
inſtitutio proprietatis. Ad conſuetudinem autem decor ſic exprimi-
tur, cum ædiſiciis interioribus magniſicis, item veſtibula conuenientia
& elegantia erunt facta. Si enim interiora perfectus habuerint elegan-
tes, aditus autem humiles & imhoneſtos, non erunt cum decore. Item
ſidoricis epiſtyliis in coronis denticuli ſculpentur, aut in puluinatis ca-
pitulis, & ionicis epiſtyliis exprimentur triglyphi, tranſlatis ex alia ra-
tione proprietatibus in aliud genus operis, offendetur aſpectus, aliis
ante ordinis conſuetudinibus inſtitutis. Naturalis autem decor ſic
erit, ſi primum omnibus templis ſaluberrimæ regiones, aquarumque
fontes in his locis idonei eligentur, in quibus fana conſtituantur: de-
inde maxime Eſculapio, Saluti, & eorum deorum, quorum plurimi me
dicinis ægri curari videntur. Cum enim. ex peſtilẽti in ſalubrem locum
corpora ægra tranſlata fuerint, & e fontibus ſalubribus aquarum vſus
ſubminiſtrabuntur, celerius conualeſcent. Ita efficietur uti ex natura
loci, maiores, auctaſ cum dignitate diuinitas excipiat opiniones.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer